55:344 nal adspirant fideles. Sed quia cum fide semper coniunctus est amor Dei, quo magis hypocritas perstringat apostolus, hoc singulari privilegio quo Deus suos filios dignatur, eos privat: ne scilicet putent aditum esse ad Deum suis precibus. Quum dicit, quia servamus eius praecepta, non intelligit fundatam esse in operibus nostris orandi fiduciam: sed in hoc tantum insistit, non posse a fide disiungi pietatem et sincerum Dei cultum. Nec absurdum videri debet quod particulam causalem usurpet, utcunque de causa non disputet: nam accidens inseparabile, interdum causae loco poni solet. Quemadmodum si quis dicat: Quia sol meridie supra nos lucet, plus tunc esse caloris. Neque enim sequitur, ex luce oriri calorem. 23. Et hoc est praeceptum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi: et nos diligamus invicem sicuti praeceptum dedit nobis. 24. Qui servat praecepta eius, in ipso manet, et ipse in eo: atque in hoc cognoscimus quod manet in nobis^ ecc spiritu quem nobis dedit. 23. Et hoc est praeceptum. Rursus generalem sententiam ad suum propositum accommodat. Summa est, nobis tale esse cum Deo dissidium, ut ab eius accessu arceamur, nisi fraterno inter nos amore simus coniuncti. Quamquam non solam hic caritatem, ut prius, commendat: sed fidei comitem et quasi pedisequam adiungit. Haec verba sophistae suis commentis depravant: quasi partim fide, partim operibus nobis comparetur orandi libertas. Quum Iohannes ad legitimam precandi rationem hoc requirat, ut servemus Dei mandata: et postea doceat fide et caritate hanc observationem constare : colligunt ilii, ex his duobus orandi fiduciam concipi debere. Ego autem iam aliquoties monui, hic minime tractari unde vel quibus modis sibi hoc comparent homines ut Deum invocare audeant. Hic enim de causa vel dignitate non agitur: tantum ostendit Iohannes, Deum colloquii sui honore et privilegio nonnisi filios suos, et quidem spiritu suo regenitos, dignari. Proinde hic est orationis contextus: Ubi non regnat timor Dei et reverentia, fieri non potest ut Deus nos exaudiat. Quod si nobis propositum est eius mandatis obedire, videndum est quid praecipiat. Atqui fidem a caritate non separat: sed utramque uno velut complexu a nobis exigit. Atque haec ratio est cur nomen m a n d a t i , singulari numero posuerit. Caeterum hic locus insignis eBt: quia tam perspicue, quam breviter definit in quo consistat tota sanctae vitae perfectio. Non est ergo quod difficultatem causemur, quando nos Deus minime per longas ambages circumagit: sed simpliciter et uno verbo nobis exponit quid rectum sit, et quid sibi placeat. Adde quod nulla in hac bre-