49:343 343 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS I 344 13. Quae et loquimur non eruditis, ete. De se loquitur. Nam versatur adhuc in ministerii sui commendatione. Est autem praeclarum elogium praedicationis ipsius, quod in ea dicit contineri arcanam rerum maximarum revelationem, spiritus sancti doctrinam, summam salutis nostrae, inaestimabiles Christi thesauros : ut sciant Corinthii quanti fieri debeat. Interea redit ad illam superiorem concessionem, quod ornata non sit ullo verborum fuco, quod nulla elegantia niteat: sed sola spiritus sancti doctrina contenta sit Sermones eruditos humanae sapientiae vocat qui humanam eruditionem sapiant sintque expoliti ad rhetorum normam, vel referti philosophicis ampullis, ita ut in sui admirationem rapiant auditores. Sermones autem doctos spiritus, qui ad sincerum simplicemque stilum et maiestate spiritus dignum magis sint compositi quam ad vanam ostentationem. Nam ut suppetat eloquentia, cavendum semper est ne Dei sapientia accersito et profano quodam nitore polluatur. In Paulo autem tale fuit docendi genus, in quo sola nudaque spiritus vis absque externo adminiculo reluceret. Spiritualibus spiritualia. Suyxpiveafrai hic pro aptare positum non dubito. Quum enim haec interdum sit verbi significatio, sicut Budaeus ex Aristotele citat: unde et aoyxpcjJia, pro conserto vel coagmentato: longe certe melius quadrat Pauli contextui quam comparare vel conferre, sicut alii reddiderunt. Dicit ergo sese aptare spiritualia spiritualibus, dum verba rei accommodat: hoc est, coelestem illam spiritus sapientiam temperat oratione simplici, et quae nativam spiritus energiam prae se ferat. Interea perstringit alios, qui affectata verborum elegantia et subtilitatis ostentatione captant plausum hominum: tanquam aut solidae veritatis inanes, aut qui spiritualem Dei doctrinam indecoro fuco corrumpant. 14. Animalis autem homo non comprehendit quae sunt spiritus Deu Sunt enim Uli stultitia: nec potest intelligere, quia spiritualiter diiudicantur, 15. Spiritualis autem diiudicat omnia, ipse vero a nemine diiudicatur. 16. Quis enim cognovit mentem Domini, qui adiuvet ipsum? nos autem mentem Christi habemus. 14. Animalis autem homo. Hominem animalem vocat, non ut vulgo accipiunt, crassis concupiscentiis, vel (ut loquuntur) sensualitati suae addictum: sed quemlibet hominem solis naturae facultatibus praeditum. Quod ex opposito liquet: animalem enim cum spirituali confert. Quum per hunc intelligatur is, cuius mens illuminatione spiritus Dei regitur: non dubium quin ille hominem in puris (ut loquuntur) naturalibus relictum significet. Anima enim naturae propria est, spiritus vero ex dono est supernaturali. Redit autem ad id quod prius atti-