32:343 343 PSALMUS CXXXII. 344 quam in formula durior est ac severior obsecratio, ac si somno ciboque et aliis vitae adminiculis renuntiet, donec locus templo designatus fuerit. Atqui temere id et inconsiderato zelo facturus erat: quia non erat in eius arbitrio tempus Deo praefigere, multorum vero dierum perferre inediam, vel multis noctibus pervigilem durare, non ferebat eius facultas. Ad haec quando dicemus nuncupatum ab eo fuisse votum? Scio quid respondeant ex Hebraeis quidam, quum expavefactus angeli conspectu cecidit, hoc iusiurandum fuisse ab eo conceptum. Fateor quidem paulo post monstratam ei fuisse aream : sed divinatio est parum firma et prorsus coacta, restringere ad illum temporis articulum quod potius de longa meditatione intelligi debet. Porro nihil erit absurdi, si dicamus loquendi genus esse hyperbolicum: nec referri hoc loco conceptam devotionis formulam, sed ita mitiganda esse verba: Ne unquam vel domum ingrediar, vel spondam lecti mei conscendam, quin me ista cura sollicitet. Persuasus certo erat, sedem sanctuarii et regni statum res esse coniunctas: ideoque nihil mirum si neque rex sibi visus fuerit, neque ullis vitae commodis sibi frui tranquille promiserit, donec certior de loco templi factus esset. Quia tamen nihil certi habemus, ubi nos destituit scripturae testimonium: tantum affero quod meo iudicio magis est probabile. Sensus autem hic non male quadrabit, sive domi habitet David, sive in lecto iaceat, semper anxio et inquieto animo fore, donec edoctus de perpetua arcae habitatione fuerit. Quantum ad votum pertinet, ex hoc loco et similibus perperam colligunt papistae, quidquid absque delectu votorum effutiverint,- Deo probari. Nam sicuti Deo vovere quod sibi gratum fore pronuntiat, laudabile est: ita nimis vitiosa audacia est, dum carnis suae sensu ad quidvis vovendum prosiliunt homines. Itaque spectandum quid probet, ne praecipuo iure suo fraudetur: quia apud eum potior est obedientia quam victimae. 6. Ecce audivimus eam in Ephratha, invenimus eam in campis sylvae. 7. Ingrediemur in habitationes eius, adorabimus ad scabellum pedum, eius. 8. Surge Iehova in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae. 9. Sacerdotes tui induantur iustitia, et mansueti tui exsultent. 6. (Ecce audivimus eam in Ephratha.) Versus hic valde obscurus est, ut mirum non sit interpretes in sensu eius quaerendo se torquere. Primum relativo generis feminini nullum antecedens respondet, cogit ergo necessitas ad habitationem referre cuius ante meminit, licet in numero plurali. In voce Ephratha magis sudatur, ubi nunquam reposita fuit arca foederis. Si de tempore anteacto