25:343 343 REDITUS AD HISTORIAM. 344 quoties Deus nobis excitat homines excellentibus donis praeditos, sic ad tempus uti ipsum solere eorum opera ut in manu sua habeat alios subinde atque alios subrogare, nisi vitia nostra sint obstaculo. Unde sequitur praeclaris hominum dotibus non alligandam esse Dei virtutem, ac si mors illorum eius esset interitus. Verum quidem est praestantibus viris pares raro succedere: nempe quia malitia nostra lucem bonorum spiritualium accensam suffocat, et quantum in se est exstinguit: fixum tamen illud manet, ubi Deus per eximios et singulares ministros salutem nostram promovet, gustum bonitatis suae dare, ut continuum eius tenorem speremus : quia opus manuum suarum inchoatum non deserit. Dicit ergo Moses, quamvis absit ipse per mortem ereptus, Deum tamen suscepturum ducis partes, vel potius perpetuum fore ducem, sicuti antea experti fuerant Israelitae. Sed altero quoque solatio eorum infirmitatem sublevat, Iosue successorem sibi designans: alioqui populo promptum fuisset excipere, si Deus praecedere ipsos vellet, cur non id palam faceret electo vicario, per cuius manum continuaret quod per Mosen coeperat? Ergo hac quoque in parte docet minime obscurum esse paternum Dei favorem, quia iam electus sit Iosue, qui curam et onus regendi populi sustineat. Neque enim suo arbitrio illis obtrudit Iosue ac praeficit, sed divinitus vocatum esse pronunciat: quanquam non profert rem incognitam, sed tantum vult meminisse quid illis pridem patefecerit Deus; sicut alibi visum fuit. 4. Faciet Iehova illis. Promittit, ubi venerint in terram Chanaan, gentium illic omnium victores fore. Quod experientia confirmat, quia idem Deus qui Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan ipsis in manum tradiderat, similem daturus sit successum in aliis hostibus subiugandis. Mundus quidem variis commotionibus obnoxius est, sed Deus manet sui similis: non modo quia nunquam mutatur eius consilium, sed quia non minuitur eius potentia. Ergo reali (ut loquuntur) documento populum bene sperandum animat, simulque ad exsequendum strenue Dei mandatum hortatur: nempe ut deletis omnibus incolis purgent terram Chanaan. Saevum quidem et crudele in speciem id fuit, ne unum quidem vivum relinquere: sed quia iuste eos Deus ultimo exitio addixerat, non fuit penes Israelitas quid agendum esset inquirere, sed omni disceptatione valere iussa parere oportuit Dei imperio. Quod ergo multis pepercerunt eo deterior fuit ipsorum ignavia, utpote quos saepius Deus ad exigendam quam decreverat vindictam armaverat. 6. Estote fortes. Postquam Deum praesto fore docuit ad opem ferendam, ad magnitudinem animi et constantiam populum hortatur. Et certe una est