52:342 posita gloriatur. Laudat etiam Onesimum, ut reliquos animet eius exemplo. Et quoniam dura est eorum conditio qui servire Christo volunt, similitudines sumit tam ab agricolis quam a militibus: quorum priores multum laboris in culturam terrae impendere non dubitant, priusquam ullus fructus appareat: hi vero se abdicant curis et negotiis omnibus, ut se totos armis et imperatori suo addicant. Postea brevem evangelii sui summam complexus, Timotheo praecipit ut eam aliis quoque tradat, et curet ad posteros propagari. Hinc iterum mentione vinculorum suorum facta, in sanctam iactantiam exsurgit, ut animi sui magnitudine pios erigat. Nam quae nos in coelo corona maneat, omnes secum intueri iubet. Ad haec iubet a disputationum pugnis et vanis quaestionibus abstinere, aedificandi studium ex adverso commendans. Et quo melius constet quam capitale sit malum, quosdam refert fuisse eo perditos, et nominatim duos commemorat, Hymenaeum et Philetum: qui in prodigiosum delirium prolapsi, ita ut subverterent fidem resurrectionis, horrendam suae vanitatis poenam dederant. Sed quia grave offendiculum afferre solent eiusmodi lapsus, praesertim hominum insignium et qui in aliqua existimatione fuerunt, docet non debere hinc pios turbari: quia non omnes qui profitentur Christi nomen, vere Christi sint: et ecclesiam huic miseriae obnoxiam esse oporteat, ut inter malos et impios habitet in hoc mundo. Quod tamen ne ultra modum percellat infirmas mentes, prudenter temperat: quia Dominus suos, quos elegit, ad finem usque servet. Redit postea ad Timotheum exhortandum quo fideliter ministerium suum exsequi pergat. Et quo plus illi sollicitudinis incutiat, praedicit quam infesta bonis et piis tempora immineant, quam perniciosi 22*