32:342 sacra historia quosdam versus ab eo pronuntiatos recitat: unde probabilis coniectura elicitur iam tunc Psalmum in populo notum fuisse ac celebrem, vel Solomonem pauca verba in eum usum aptasse cui totum Psalmum destinaverat. Porro quia Davidi promissa fuerat regni ac templi perpetuitas, nomen eius proponitur in medium: quia etiam post eius mortem, superstes nihilominus vigebat Dei veritas. Ita merito in hanc formam precari ecclesia potuit, ut praestaret Deus quod servo suo Davidi pollicitus fuerat, non privato eius nomine, sed in omnium piorum gratiam. Quo satis superque refellitur papistarum stultitia, dum ex hoc loco mortuorum suffragiis nos iuvari contendunt. Quasi vero hic patronum e sepulcro fideles sibi accersant, qui apud Deum verba faciat. Quin potius ex contextu patebit, foedus tantum spectasse quod Deus cum Davide pepigerat: quia sciebant hac lege apud unum hominem fuisse depositum, ut de manu (quod aiunt) in manum ad omnes perveniret. Afflictionis autem vel humiliationis non abs re fit mentio. Nam quod quidam mansuetudinem vertunt, a ratione dissidet. Fateor 2. Chron, capite 6, 42 poni DHDI1? hoc e s t clementias, vel bonitates, quod passive mihi positum videtur pro beneficiis quibus ornatus fuerat David: hic vero eorum sententiae indubie subscribo qui anxias curas intelligunt, totque difficultates et certamina quibus agitatus fuit David, quantisper eum Deus suspensum tenuit. Itaque summa est, Memento Deus quanta anxietate aestuaverit David, quantis cum molestiis luctatus fuerit antequam potitus sit regno, quam ferventer etiam et anxie adspiraverit ad exstruendum tibi templum: quod tamen secundum tota vita adeptus non est. Et merito sane apud fideles periculis, laboribus, et suspiriis Davidis obsignata fuit coelestis oraculi veritas: quia abunde testatus est quam firmum certumque duceret quod ex ore Dei profectum erat. Quod in textu copulam interiiciunt, memento Davidis et afflictionis, mihi non placet, nam particula PIX potius specialem respectum notat, ut in memoriam veniant Davidis afflictiones, vel ut ipse in Dei conspectum prodeat cum suis afflictionibus, et secundum eas voti compos fiat. 2. (Qui iuravit Iehovae.) Inter afflictiones hanc numerat praecipuam, quod David de arcae statione perplexus se ipsum cruciaverit. Iussus quidem a Mose pridem fuerat populus Deum colere in loco quem elegerat, Deut. capite 12, 5. Sciebat David maturum iam adesse tempus quo locus ille patefieret: et tamen dubius haerebat, quod non absque sollicita exspectatione fieri potuit: praesertim quum tanto cultus Dei studio flagraret, deinde angeretur de fixa Dei praesentia ad tuendum et regendum populum. Narrat autem iurasse, omnibus aliis posthabitis, sibi fore curae aedificationem tompli. Quan- 22*