25:342 non parum valuit, ut non solum mansueta docilitate se tunc doctrinae subiicerent, sed ut in posterum penitus infixa maneret eorum cordibus. Scimus quanta attentione excipi soleant ultimae morientium voces: Moses ad mortem obeundam Dei mandato iam accinctus, apud populum verba fecit, quasi extremum vale dicturus. Ergo ad fidem et dignitatem prophetici muneris accessit vis testamenti et autoritas. Sicuti porro tota vita de populi salute incredibili modo sollicitus fuerat, ita nunc curam plus quam paternam longius extendit. Et certe, pios doctores, quantum in se est prospicere convenit, ut ipsis superstes vigeat laborum suorum fructus. Cuius sedulitatis exemplum Petrus in se proponit. Iustum (inquit) arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, excitare vos per commonitionem: quin et dabo semper operam : ut post obitflfm meum harum rerum possitis esse memores (2. Pet. 1, 13). 2. Dixitque eis: Centum et viginti. Quamvis superbe et fastidiose saepius reiectus fuisset Moses, fieri tamen non potuit quin eius discessus et summum moerorem afferret, et incuteret gravem metum. Ergo aetate sua proposita, anxietatem solatur, et tristitiam mitigat: deinde alia quoque ratione compescit eorum querimonias, quia Deus terminum eius vitae fixerit. Levamen ergo adducit, quia et mors sit plus quam matura, neque iam ferendis laboribus in tanta senectute sufficiat. Hic tamen nascitur quaestio: Quomodo se caducum esse et fractis viribus dicat: quia paulo post videbimus, integris sensibus viguisse usque ad mortem. Sed solutio facilis est, non ideo prae senio futurum inutilem fuisse, quia vel oculis hebes esset, vel aliis membris tremulus, sed quia aetas non ferebat ut diutius solitum munus obiret. Nam praeter naturae rationem, mirabiliter ad tempus illud conservatus fuerat: sed quia iam ad metam cursus sui pervenerat, subito collabi necesse erat, et facultate destitui. Porro Egredi et Ingredi tantundem valet ac vitae functiones peragere. Sic in Psalmo (121, 8) dicitur: Nosti introitus meos et egressus. Et hac ratione dicitur David ingressus et egressus esse quum exsequeretur munus sibi a Saule iniunctum (1. Sam. 18, 5). Secundo loco ubi commemorat se excludi a terra Chanaan, et prohiberi eius ingressu : oblique populum perstringit, cuius culpa Deus excanduerat contra Mosen ipsum et Aharon. Itaque hac tacita exprobratione admoniti fuerunt Israelitae ut patienter iustam ingratitudinis suae poenam ferrent. Interea sicuti se morigerum ostendit Dei decreto, ita eos acquiescere iubet. 3. Iehova Deus tuus. Hic non vulgari consolatione ad novam alacritatem erigit eorum animos : quia sensuri sint ipso quoque mortuo perennem Dei gratiam. Unde colligitur apprime utilis doctrina,