9:341 341 AD FRATRES POLONOS. 342 deret. Atque ita discutitur futilis argutia qua nebulas aspergere voluit Stancarus, dum iactat non esse consentaneum ut filius Dei secundum divinitatem sit mediator, quia apud se intercederet. Etsi enim eadem est in spiritu sancto quae in patre divinitas, non tamen apud ipsum intercedere dicitur Christus, sed apud patrem solum: quia hic respicienda nobis est divini consilii oeconomia, non autem fraenum speculationibus nostris laxandum. Hac ratione dicitur Christus spiritum missurus a patre suo (Ioann. 16, 7), ut per gradus ad patrem nos attollat. Denique hac ratione tradet ultimo die filius regnum Deo et patri (1 Cor. 15, 28): quia tunc immediate, ut ita loquar, conspicuus nobis erit gloriae Dei et patris fulgor, qui nunc in Christo, viva sua imagine, apparet. Utinam his moveatur Stancarus : quod tunc demum fore sperandum est, ubi ingenium, quod sua vanitate nimis in sublime elatum est, ad mansuetudinem et modestiam se flexerit. Vobis quidem, integerrimi fratres, satisfactum esse confidimus. Dominus