52:341 341 ARGUMENTUM. Ex historia Lucae vix certo colligi potest quando scripta fuerit prior epistola. Non tamen dubito quin ab eo tempore Timotheum coram alloquutus fuerit Paulus, et fieri quoque potest (si receptae famae creditur) ut eo comite ac adiutore multis in locis usus fuerit. Fuisse tamen adhuc Ephesi quum ad eum scriberetur haec epistola, colligere promptum est: quia Paulus sub finem Priscillam et Aquilam et Onesiphorum salutat. Quorum ultimus fuit Ephesius, alios autem illic substitisse quum in Iudaeam navigaret Paulus, testis est Lucas. Hic autem praecipuus est cardo in quo versatur, ut Timotheum tam in fide Evangelii, quam in constanti sinceraque eius praedicatione confirmet. Sed non parum his exhortationibus momenti addit temporis circumstantia. Mortem habebat Paulus ante oculos, quam subire paratus erat pro evangelii testimonio. Quaecunque igitur hic legimus de Christi regno, de spe vitae aeternae, de christiana militia, de fiducia confessionis, de certitudine doctrinae : non tanquam atramento scripta, sed ipsius Pauli sanguine accipere convenit. Nihil enim asserit pro quo mortis suae pignus non opponat. Proinde haec epistola quasi solennis quaedam est subscriptio paulinae doctrinae: eaque ex re praesenti. Iam vero memoria tenere operae pretium est quod in priore epistola admonuimus, non unius tantum hominis causa scripsisse apostolum, sed proposuisse sub unius persona communem doctrinam, quae postea aliis per eius manum traderetur. Ac primum quidem laudata fide Timothei in qua educatus fuerat a puero, ut in doctrina quam didicerat, et in munere sibi commisso fideliter perseveret, eum hortatur: et simul, ne propter sua vincula aut aliorum defectiones labascat, de suo apostolatu et mercede sibi re-