49:341 341 CAPUT IL 342 hoc ademit ne possit ad Deum proprio marte conscendere: nunc ostendit qualiter ab hac caecitate eximantur fideles: nempe quia Dominus peculiari spiritus illuminatione ipsos dignatur. Itaque quo est humana mens hebetior ad intelligenda Dei mysteria, quo maior est eius incertitudo, eo certior est fides nostra, quae spiritus Dei revelatione suffulta est. Atque in eo agnoscimus immensam Dei bonitatem, qui vitio nostro in bonum nostrum utitur. Spiritus enim omnia scrutatur. Hoc ad piorum consolationem additum est: quo tutius in revelatione, quam habent a Dei spiritu, acquiescant. Ac si diceret: Sufficiat nobis spiritum Dei habere testem : nihil enim tam profundum est in Deo, quo non penetret. Nam id significat hic scrutari. Profunditates intellige non arcana iudicia, quorum prohibetur nobis inquisitio, sed totam salutis doctrinam, quae frustra scripturis esset prodita, nisi mentes nostras Deus ad eam suo spiritu attolleret. 11. Quis enim hominum novit. Duo hic simul docere vult: non aliter posse comprehendi evangelii doctrinam quam spiritus sancti testimonio: rursus eorum, qui a spiritu sancto tale testimonium habent, non minus firmam ac solidam esse certitudinem quam si manibus palparent quod credunt: quia spiritus fidus est ac indubius testis. Hoc probat similitudine spiritus nostri: quisque enim suarum cogitationum conscius est. Quid autem in corde cuiusque lateat, alter nescit. Ita quale sit consilium Dei, et qualis voluntas, universos homines latet. Quis enim eius consiliarius fuit? Est ergo adytum hominibus inaccessum : verum si ipse Dei spiritus nos illuc introducat, hoc est, eorum, quae alioqui a sensu nostro abscondita sunt, reddat certiores: nullus amplius haesitationi erit locus. Neque enim spiritum Dei fugit quid in ipso sit. Caeterum videtur non admodum bene convenire haec similitudo. Nam quum lingua sit character mentis, communicant inter se homines suos affectus: ut alii alios suarum cogitationum habeant conscios. Cur non ergo ex Dei verbo comprehendamus, quae sit eius voluntas? Nam quod homines simulando et mentiendo, saepe magis tegunt suas cogitationes quam aperiant: id in Deum non cadit: cuius sermo certa est veritas, et germana eius vivaque imago. At expendere convenit quousque extendere voluerit Paulus hanc similitudinem. Interior hominis cogitatio, quam alii ignorant, illi uni est perspecta. Eam postea si aliis patefacit, id non facit quominus solus eius spiritus noverit quid in ipso sit. Nam fieri poterit ut non persuadeat: fieri etiam poterit ut non bene exprimat sensum suum. Quod si utrumque assequatur, id tamen cum altero nihil pugnat: hoc est, quominus spiritus eius unicus sit verus cognitor. Hoc autem discriminis inter Dei et hominum cogitationes interest, quod homines