32:341 341 PSALMUS CXXXII. 342 instar pueris est eam formare ut similis sit. Deinde ostenditur qua in re, nempe ut quiesceret in silentio. Est enim TlDDIT verbum quadratum a pY\, quod transitive accipitur pro cogere ad silentium. Porro istud quiescere fervidis studiis opponitur, quibus se multi et totum mundum tumultuose perturbant. Infantis pueri similitudo alibi in vitio ponitur. Nam quum dicitur Iesaiae 28, 9: Quem docebo scientiam? abductos a lacte? avulsos ab uberibus? propheta odiose populi tarditatem perstringit, ac si nihilo esset ad discendum magis idoneus, quam pueri nondum bimuli. Sed eadem ratione hic laudatur simplicitas qua dicit Christus, Matth. 18, 3: Nisi sitis puero huic similes, non poteritis ingredi in regnum Dei. Inde autem insanae cupiditates, quod homines ultra quam par sit, sapere et providi esse appetunt. Ideo addit David, anima mea super me quievit: non quod propriis viribus niteretur, sed quia animum nullis cupiditatibus agitatum placide et suaviter in sinu fovebat. Notatur enim antithesis inter vagos et erraticos, imo violentos eorum motus, qui sorte sua non contenti sese temere proiiciunt, et piorum modestiam qui in Dei vocatione tranquilli resident. Iam ex conclusione patet quorsum asserat David, nihil se carnis impulsu fuisse aggressum. Iubet Israelem sperare in Deo. Certe abrupta esset oratio, nisi quia ad communem ecclesiae salutem magnopere interfuit, ipsum divinitus in solio regni locatum esse : quia hoc modo de promissa benedictione certi erant fideles. Atque haec certe optima sperandi ratio, ubi sobrie et humiliter de nobis sentientes, nihil nisi de autore et approbatore cupimus vel audemus. PSALMUS CXXXII. ARG. Propheta, quisquis sit Psalmi autor, Deum in persona fidelium de sua promissione appellat, ne regnum vel templum intercidere unquam sinat, sed utrumque stabiliat ac tueatur. Canticum graduum. 1. Memento Iehova Davidis cum omni afflictione eius: 2. Qui iuravit Iehovae, vovit forti Iacob: 3. Si introiero in tabernaculum domus meae, si adscendero super stratum lecti me% 4. Si dedero somnum oculis meis, palpebris meis dormitationem: 5. Donec invenero locum Iehovae, habitacula forti Iacob. 1. (Memento Iehova.) De autore Psalmi interpretes non consentiunt: etsi minime dubium est vel Davidem vel Solomonem esse. Nam in solenni dedicatione templi, quum Solomo preces conciperet,