49:340 enim subaudimus quam ipsi: quia coguntur similitudinis notam addere ad verbum faciat Quod de adscensu in cor hominis sequitur, tametsi non habetur apud prophetam, nihil tamen a particula illa, praeter te, alienum sonat. Nam quum soli Deo tribuit hanc notitiam, non tantum corporeos hominum sensus, sed totam quoque mentis facultatem ab ea excludit: quamquam ergo visum et auditum duntaxat exprimit propheta, omnes tamen animae facultates tacite complectitur. Et certe ista duo sunt organa, quibus earum rerum notitiam concipimus, quae ad intellectum deinde perveniunt. In participio d i l i g e n t i b u s sequutus est Graecos, qui similitudine literae unius decepti sic transtulerunt : sed quia id nihil ad praesentem causam spectabat, noluit a communi usu discedere : sicuti passim videmus quantum receptae lectioni concedat. Quare utcunque non eadem sint verba, nihil tamen est discrepantiae. Nunc ad rem venio: illic propheta commemorans quam praeclare semper opitulatus sit Deus in necessitate populo suo, exclamat, eius erga pios beneficia superare captum humani sensus. Quid hoc ad spiritualem doctrinam, dicet quispiam, et promissiones aeternae vitae, de quibus hic Paulus disputat? Huius quaestionis triplex est solutio: nihil enim absurdi erit, si dicamus prophetam, quum de terrenis beneficiis meminisset, hac occasione evectum ad generalem sententiam: adeoque ad praedicandam spiritualem beatitudinem, quae reposita est fidelibus in coelo. Malo tamen simpliciter Dei gratias intelligere, quae fidelibus quotidie conferuntur. In his semper causam intueri convenit: non autem oculos in praesentem earum adspectum defigere. Causa porro est gratuita Dei bonitas, qua nos in filiorum numerum adoptavit. Qui ergo ea rite aestimare volet, non nuda considerabit: sed paterno Dei amore, tanquam veste, induet: ac proinde a temporalibus donis ad vitam aeternam dirigetur. Posset etiam dici, argumentum esse a minori ad maius: nam si ad metiendas terrenas Dei gratias non pertingit hominis intellectus, quanto minus ad coeli altitudinem perveniet? Sed iam ostendi quid mihi magis placeat. 10. Nobis autem Deus revelavit per spiritum suum : spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunditates Dei. ll. Quis enim hominum novit quae ad eum pertinens nisi spiritus hominis qui est in ipso? Ita et quae Dei sunt, nemo novit, nisi spiritus Dei. 12. Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui est ex Deo: ut sciamus, quae a Christo donata sunt nobis: 13. quae et loquimur non in eruditis humanae sapientiae sermonibus, sed spiritus sancti: spiritualibus spiritualia coaptantes. 10. Nobis Deus revelavit. Postquam conclusit universos homines sub caecitate, et humanae menti