25:340 nit in quo mortuus est Aharon : qui procul distabat, et situs erat a parte opposita. Illinc usque ad Epiphaniam Syriae, quae vocatur Hemath, porrigebatur: duas enim urbes eiusdem nominis fuisse Hieronymo assentior: et certe probabile est, a propheta Amos vocari Antiochiam Hemath magnam comparatione minoris cuius nunc fit mentio, cui nomen imposuit impius ille et crudelis tyrannus Epiphanes. An vero Antiochia maior olim dicta fuerit Hemath et Riblah (sicuti tradit Hieronymus) in medio relinquo. Deinde transibat Sedad et Ziphon, ultimus finis erat villa Enan. Illinc terminus orientalis transibat per Sepham et Riblah, et Ain, donec perveniret ad lacum Genezare, qui lacus est satis celebris, et vocatur mare Cinnereth. Ita terminus orientalis ab Arabia respiciebat versus Persidem: a plaga vero aquilonari sita erat Babylon. 13. Praecepit autem Moses. Repetitio est, sed non superflua, quia sortem novem tribuum et dimidiae superiori donationi opponit. Quae enim mox additur exceptio: Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse agros fuisse concessos ultra Iordanem, non excludit eos a parte haereditatis promissae, ac si tanquam exhaeredati ablegarentur extra fines a Deo praescriptos: sed a sorte duntaxat, quia extra ordinem a fratribus suis obtinuerant quod in communi haereditate alioqui censeri debuit comprehensum. Non quod ab initio id fuerit patefactum, sed quia Deus pro sua indulgentia ratum habuit postulatum, quo fines terrae ampliabant. Et certe absurdum fuisset, ac si abdicati essent a familia Abrahae, nullum illis inter fratres locum dari in terra promissa. Ac nuper vidimus, partem hanc quae videtur ab aliis separari, inclusam fuisse limitibus a Deo positis. Simpliciter ergo voluit Moses sortitioni subiicere quidquid restabat. 16. Loquutus est Iehova. Emergit quaestio : Si terram sortiri inter se oportuit filios Israel, quorsum interposita fuerit iudicum autoritas, ac si eorum esset quidquam decernere? Atqui si expendimus quod paulo ante dictum est, spectandum in distribuenda terra fuisse numerum cuiusque tribus, utroque opus fuit : ut suo decreto ostenderet Deus quae cuiusque esset regio, deinde accederet dimensio pro hominum multitudine. Sortitio enim necessaria fuit: quia plagam maritimam refugissent multi, praetulissent sinum terrae extremitatibus, noluissent relegari in montes: denique murmuribus et rixis inter se certassent absque modo. Hac ratione iactae sortes, quarum iudicio Deus singulas tribus locavit in qua placuit statione: sic tamen ut prius iudices cum sacerdote et Iosua terram in decem provincias partiti sint. Postquam vero cognitum fuit in qua singulae tribus plaga habitarent, ac si Deus illic hospitia designasset, iterum sententiam hominum