8:34 vocationem suam constanter persequuti sunt. Nunc vero tam animosa eorum strenuitas non modo instar vehiculi, quod lassitudini nostrae medeatur, sed loco alarum esse nobis debet, quibus supra arduas rupes, spinosos perplexosque saltus et quaevis abrupta transvolemus. Eventus autem laetiores, qui fidelis in servanda ecclesia Dei curae testes sunt, nisi omnem scandali sensum nobis tollant, plus iusto sumus molles ac delicati. Imo hoc fastidium minime ferendum est, si in plano itinere scandalum prava imaginatione nobis ipsi obiicimus. Quod si in veteri populo hoc boni semper habuerunt ecclesiae infortunia et aerumnae ut praesentius Dei auxilium secum adferrent, ac quo gravior fuit crucis pressura eo clarius ostendit Deus sua manu erigi ecclesiam, erectamque sustineri: [pag. 40] sub regno Christi louge clarior est huius rei conspectus. Si per continuos pacis successus, florentem iucundumque statum retinuissot ecclesia, ex quo publicari coepit evangelium mundo: nempe haec fuisset humanitus usitata ratio, quam omnes contemptim praeterissent. Verum quum adversus exiguam et contemptibilem manum protinus efferbuerint gentium ordinumque omnium odia, quum nomen christianum diu sic fuerit ubique invisum, ac detestabile ut singulis momentis parum ab interitu distaret, quum passim diris modis saevitum fuerit in eos omnes qui vel obscuram aliquam christianismi significationem dare audebant, quum ad exstinguendam eorum memoriam facta esset totius orbis conspiratio: quod ecclesia nihilominus semper aliqua duravit, hic insolita virtus et arcanus nescio quis vigor apparet. Hoc dico, quum templa Christianis essent ferarum in sylvis et montibus latebrae, nusquam tutum domicilium, et extrema infamia parique odio flagrarent, quis nomen evangelio dare non horruisset nisi divinitus excitatus? Atqui subinde multi certatim ex destinato ad subeundum tale dedecus, ad miserum illum et servilem metum advolabant. Simul atque Christum professus erat quispiam, non modo ad mortem rapiebatur, sed saevi cruciatus simul erant propositi. Nulla sexus, nulla aetatis misericordia erat. Aliquos fuisse repertos qui hac mercede Christiani esse vellent, nonne plus quam mirum est? Ut quisque captus erat acerrima de sociis quaestio habebatur. Si quando in tormentis vocem continuit, qui in tyranni necem cum aliis conspiraverat, ne conscios detegeret, omnes constantiam mirantur: in tot provinciis, in tot urbibus innumera servatae ad extremum fidei exempla, annon linguas divinitus fuisse gubernatas testantur? Quum autem [pag. 41] in singulis hominibus, ac saepe etiam in mulierculis periclitaretur tota ecclesiae salus, in eo certe insigne miraculum fuit, quod non brevi omnes funditus sublati fuerint. Atqui inter tot diminutiones, excidiis non multum absimiies, 3