7:34 (Mal. 2, 7; 2 Cor. 10, 8). Si sectis faciat, nota est sententia Gregorii: Privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. Loquimur autem de externa ecclesiae facie. Nam vera ecclesia, sicut Christi spiritu gubernatur, ita nunquam a regula verbi ipsius in iudicando recedet. Sed quia saepe contingit, ut qui ordinaria potestate funguntur in ecclesia tyrannidem pro legitimo iudicio exerceant: tenenda est diligenter illa distinctio. Alias frustra diceret Christus apostolis: Ex synagogis suis vos eiicient. Non est igitur timendum, ne ab eo coetu excommunicemur, a quo et Deus, et ipsius veritas exsulat. Ab ea ecclesia ne excommunicemur, quae unitatis suae vinculum habet, purum Dei doctrinam, non tantum magnopere timendum, sed praecipuo etiam studio cavendum est. Non enim est salus extra eius communionem (Ies. 2, H; Ioel. 3, 5). ARTICULUS XXII. De autoritate conciliorum. Certum est concilium generale legitime congregatum, universalem repraesentans ecclesiam, in fidei et morum determinationibus errare non posse. Probatur sic: Quia concilium universale semper et sine exceptione repraesentat ecclesiam: alias non esset visibilis. Sed intellige in quo praesideat papa. Nam quod in concilio Niceno legati beati Sylvestri non habuerunt primum locum, sed quartum, hoc fuit ex ruditate temporum, quum non bene formata esset ecclesia. Quod si quis opponat concilium Basiliense, dicas quod nec tenere nec valere debuit: quum Eugenius mandatum suum revocasset, et ius praesidentiae abstulisset cardinali sanctae Crucis. Quod autem magistri nostri dicunt de legitima congregatione, notandum est, ad hoc ut concilium legitime congregetur, sufficere quod solennitas et forma iuris decenter sit servata. Quia si quis vellet trahere hoc in disputationem: utrum praelati, qui ibi sedent, habeant rectam intentionem, et utrum sint docti, et utrum habeant scientiam sacrarum literarum et animum obediendi sanae doctrinae, esset processus in infinitum. 1) ANTIDOTUM. Promittit Christus, se fore in medio eorum qui fuerint congregati, sed in nomine suo (Matth. 1) Versio addit: Tant y a qu'il faut coupper la broche tout court a fin de ne donner point occasion aux heretiques de contreroler les Conciles, et mettre en doute qui les a meus de parler ainsi ou ainsi: comme si l'authorite des Conciles estoit subiette a examen. 3