52:34 mus. Deus est qui vocat, qui salutem offert: officii nostri est fide amplecti quod dat, obedientia respondere eius vocationi: sed neutrum habemus ex nobis. Tunc ergo facimus, quum ipse ad agendum nos praeparavit. Verbum, quo utitur, proprie significat ad finem perducere: sed memoria tenendum est quod dixi, Paulum non disputare quousque se facultas nostra extendat, sed simpliciter docere, Deum ita agere in nobis, ut non tamen sinat nos pigrescere, sed arcano instinct a impulsos strenue exerceat. 14. Absque murmurationibus. Hi sunt fructus humilitatis, ad quam cohortatus fuerat. Nam quisquis nihil sibi tribuens, sollicite se Deo subiicere didicit: placide etiam se geret inter homines. Ubi sibi quisque placet, duo vitia illic regnant: quod alii aliis obloquuntur: deinde quod inter se contentionibus pugnant. Primum ergo malignitatem et obscuras simultates prohibet: deinde apertas contentiones. Adiicit tertium, ne dent alus occasionem conquerendi: quod ex morositate nimia provenire solet. Non sunt quidem semper reformidaada odia: verum danda opera est ne culpa nostra reddamus nos odiosos: quo impleatur illud in nobis: Gratis me habuerunt odio (Psal. 35, 19.). Quamquam si quis latius extendat, non repugno. Nam inde murmura et disceptationes, dum sibi quisque ultra modum studens, aliis dat occasionem conquerendi. Imo active potest capi haec dictio, ut significet non molestos nec querulos. Atque haec significatio contextui non male conveniet: quia semen fere omnium iurgiorum et obtrectationum [xsix^1^0^^ es*. Adiungit sinceros: quia ex purgatis animis nunquam emergent illae faeces. 15. Filii Dei irreprehensibiles. Sic resolvi debet: Irreprehensibiles, quia filii Dei estis. Nam Dei adoptio causa esse debet vitae inculpatae: ut patrem nostrum aliqua similitudine referamus. Quamquam autem nunquam exstitit talis perfectio in mundo ut nihil reprehensione dignum inveniretur: irreprehensibiles tamen vocantur qui toto studio illuc adspirant, quemadmodum alibi dictum est. In medio generationis. Vivunt quidem in terra fideles impiis permisti, communem aerem simul hauriunt, communi fruuntur solo. Ac tunc etiam magis dispersi erant: quia vix reperta fuisset pia una domus, quae non undique circumdaretur incredulis. Bo magis stimulat Philippenses Paulus, ut sollicite sibi caveant ab omnibus corruptelis. Sensus est igitur: Estis quidem inclusi inter malos: sed interea memineritis Dei adoptione vos separatos esse ab illis. Sint igitur conspicuae notae, in vita, quae vos discernant. Quin etiam magis excitare vos debet ad piae sanctaeque vitae studium haec ratio, ne vitiis illorum et contagione impliciti, pars quoque sitis generationis tortuosae. Quod infideles appellat generationem pravam et tor- 3