40:34 quanquam visio non tantum eius causa privatim oblata fuit, sed (quemadmodum admonui) in usum totius ecclesiae. Fuit ergo color diversus ab igne, ut inde colligeret propheta, ignem illum esse coelestem: deinde symbolum esse gloriae Dei, et non habere similem formam igni communi. Nunc sequitur, 5. Et e medio eius similitudo quatuor animalium , et hic adspectus eorum, similitudo hominis ipsis. Cur Deus sub forma quatuor animalium ostenderit quatuor angelos prophetae suo, iam diximus. Necesse enim fuit aliquantum deflectere a sanctuario, quoniam frigebat totus legalis cultus apud homines profanos. Deus ergo quasi e coelo descendit, et apparuit familiariter in terra: ac si diceret se non tantum regnare sursum inter suos angelos, sed hic exercere suam virtutem, quia angeli versentur in terra, et occupent omnes mundi plagas. Summa est, Dei providentiam ubique diffusam esse. Dicit autem fuisse in illis animalibus formam hominis: quod non videtur consentaneum esse cum reliquo contextu. Paulo post dicet fuisse singulis animalibus quatuor capita, deinde fuisse pedes rotundos, aut vitulinos, ut alii vertunt: sed hic dicit fuisse formam hominis. Solutio est, quamvis aliquid fuerit diversum, tamen formam hominis primas tenuisse. Nec vero dubium est quin Cherubim conspecti fuerint a propheta tanquam Dei angeli. Alae etiam non conveniunt hominibus: sed intelligit staturam ipsam, ut loquuntur, fuisse humanam. Quamvis ergo non prorsus fuerint hominibus similes, tamen quoad totum corpus, fuit humana similitudo. Nunc ergo tenemus cur dicat similitudinem fuisse hominis. Sequitur, 6. Et quatuor facies cuique, et quatuor alae cuique ex ipsis. Iam venit ad ipsa capita et alas. Volunt tamen multi fuisse quaterna capita animalibus : deinde in singulis capitibus apparuisse quatuor formas: alas etiam extendunt multo longius, quia affingunt singulis quatuor capitibus quatuor alas: alii vero sedecim. Sed non videtur hoc congruere prophetae verbis. Dicit simpliciter fuisse quatuor capita unicuique, deinde quatuor alas. Respondent inter se alae et capita, sed unum animal tantum quatuor capitibus fuit praeditum. Non ergo plures alas habuit quam quatuor: et hoc iterum melius patebit ex contextu. Postea adiungit, 7. Et pedes eorum pes rectus, et planta pedis eorum tanquam planta pedis vituli (ego ex hoc loco 3