30:34 moliantur et aggrediantur, illo permittente, et illis ex animi sententia res succedant, adeo ut nostra salus deplorata videatur, ne tamen dubitemus quin ipse debitam illis mercedem praeparant: et loco ac tempore patefaciat se nostri misertum, etsi ad tempus faciem suam a nobis occultasse visus sit. Et de istis hactenus; transeamus ad ea quae de Ionathano dicuntur. Ac primo quidem adspectu nimium fuisse temerarius iudicabitur, sine iudicio et sine moderatione. Nam Saul solos sexcentos reliquos milites et quidem inermes habebat adversus hostium tot millia, nihilominus tamen castris clam egreditur cum armigero suo, et quidem eo tempore quo tres hostium cohortes egressae erant ante primum agmen ad praedam faciendam: quibus Ionathanus temere occurrit, et quidem inscio patre. Armatus quidem ad bellum exit, sed quid unus adversus tot cohortes? Quin armiger ipsius arma quibus se tueretur non habebat, nisi forte rutrum aut securim, et quidem commodato. Vidimus enim supra Philistaeorum fraude factum ut apud Hebraeos nullus faber inveniretur: ac si tandem libertatem habuerunt ad ferramenta coniicienda, et molam ad exacuenda, non sine metu tamen et terrore fuit. Quare merito Ionathanus hominum opinione temerarius esset iudicandus, quod adversus tot hostes solus egressus sit, et praeterea ordinem everterit. Nam si belli tempore liceret positis castris, et hostibus undequaque cingentibus, temere cuique egredi e statione, quid inde periculi crearetur? Nae capitali supplicio digni sunt, qui belli tempore sine iussu imperatoris stationem deserunt: nam alioqui nullam autoritatem retineret, et summa rerum inveheretur confusio. Denique metuenda strages esset, si pauci sine maturo consilio et deliberatione castris egrederentur. Quamobrem videri potest Ionathanus patrem hic in maximum discrimen coniecisse: et per ipsum non stetisse quin ipse pater cum paucis reliquis militibus opprimeretur. Deinde egressus audet progredi usque ad milites qui in excubiis erant. Et ideo dicuntur ibi fuisse duo scopuli in modum dentium praerupti. Id apparet in montibus et collibus vicinis, in quibus eminentiores scopuli prae se ferunt quandam abyssi speciem, aut ingentis cuiusdam voraginis. Hic igitur duo fuisse vicini scopuli dicuntur, quos Philistaei occupaverant, et excubias ibi habebant, ut nemo illac aperta et regia via posset transire : tanta enim erat hostium multitudo ut nullus aditus ad illos pateret. Quare Ionathanus eo pedibus et manibus reptans conatur ascendere. Sed an defatigatu8 ex via invia poterat cum hostibus congredi? Quin etiam videamus quo maxime fundamento nitatur: Adscendamns, inquit, ad incredulos et incircumcisos istos, et nos eis retegamus. Qui si dixerint adscendite ad nos, tum audacter adversum ipsos pro- 3