16:34 evangelium, quam id turpe ducendum, hostem pietatis potuisse civem ducere et fratrem factum excludere civitate, impium ad foedus amicum admissum et pium factum dimissum. Et non tantum in hoc ut incumbas te etiam etiam* rogo, et tecum pios omnes qui aliquid possunt, verum etiam pro longe maiori magisque necessaria pace et concordia, nimirum omnium ecclesiarum. Sane super coena Domini scribemus multa hinc inde : non video posse dissidium tolli, nisi coram verbis amicis agatur. Quanta opus fuisset scriptione super dissidio circumcisionis et oneris legis? Si Paulus coram non egisset, nunquam impetrasset eum quem evicit consensum. Habent suam vim scripta, fateor: sed vult Dominus coram verbis agi, ubi potest fieri. Hic te instare, per Christum te rogo, ut tandem convenire detur quos nosti. Principes sollicitandi sunt et omnia per te et alios agenda quae huc faciunt. Christus per te efficiat hoc tam necessarium. Difficile sane videtur, imo difficillimum. Sed quid non reddit expeditum is cui nihil est impossibile? Neocomi 16. Febr. 1556. Tuus ex animo Farellus. 2390. VERMILIUS CALVINO. Gratias ei agit de libello contra Westphalum sibi misso, quo et hunc ad silentium redactum iri sperat et doctrinam sacramentariam veritati et luci suae redditam esse affirmat (Impressa exstat in Petri Martyris Vermilii locis communibus editis ap. Froschoverum 1580 fol 579 ) Sum, vir clarissime idemque mihi Christi sensu et mente coniunctissime, tuo libello *) quem ad me misisti plurimum delectatus. Illum una nocte non perlegi, sed voravi potius. Nam tabellarius, quum illum mihi reddidisset, crastino die abire voluit. De illo sic iudico: qui eum attente legerit, duo, et illa quidem non vulgaria, eadem opera consequetur. Primum, eucharisticam controversiam notissimam et perspectissimam habebit, quam Deus (ut bonus est) voluit nostra aetate Christi ecclesiis rursus manifestare. Nam sic erat obscurata et adeo tenebris involuta, ut veritatis eius vix tenue aliquod vestigium exstaret, quod sane a paucis admodum 2390.1) Secunda defensione. Vide Prolegg. Tomi IX. 3