13:34 scripsit.l) Quem huius scripti autorem minime fuissem suspicatus, quia suum nomen suppressit, nisi eius agnovissem manum, et ex argumento coniecturam fecissem. Eius ad te scripta mitto per hunc tabellarium, uxoris meae fratrem, super quibus tuam velim mihi sententiam significes, hoc est, num putes mihi esse respondendum, quid et quomodo, si modo id tibi non grave est nimis. De bellicis rumoribus nihil est quod tibi laetum nunciare possim. Heri Aloisius literas a Zerhinte accepit, quibus nunciabat res Constantiensium magno esse in discrimine propter diversa civium studia et consilia2). Nam plebem a patribus et primoribus divisam esse narrabat. Primores nullas pacis conditiones admittere volunt a Caesare oblatas, nisi salva religione et civili sua libertate. Plebs vero statuit se supplicem ad Caesaris pedes prosternere, s) veniam rogatura et pacem, quibuscunque volet Caesar conditionibus, elegitque legatos suo nomine ex singulis sodalitatibus quas abbatias vocant, qui haec apud Caesarem curarent. Praeterea rogat Helvetios ut hac in causa velint suo nomine apud Caesarem intercedere. 4) In hanc paene sententiam scripsit ZerMntes.0) Vides in quo statu sit misera et inconstans Constantia, si ita res habet, et quid nobis sperandum sit. Haec sunt quae habui in praesentia. Reliqua habent ut solent. Tabellarium ut admoneas sui officii te vehementer oro. Nosti, opinor, in quibus agat aedibus et qua illic disciplina eius excoli animus possit. Salutant te nostri omnes. Salutat te et tuam uxorem mea uxor, cui ego quoque velim meo nomine salutem adscribi. Vale. Lausannae 25. Augusti I548. x Tuus Petrus Viretus. Salutant te Aloisius et Danionus. Remitte scripta Serveti. 1065.1) Huius scripti, quod non mera epistola fuisse videtur, mentio fit in actione contra Servetum. Vide Opp. VIII 776 et 780, requisitorii procuratoris art. 14 et Serveti interrog. VI. d* 28. Augusti: Sus le 14. respond quil nen a escript que a M, Calvin et a M. Abel et une letre quil envoya a M. Pierre Viret. 2) Postquam d. 6. Augusti urbem edicto publico Caesar exterminavit et Hispani iam suburbium adorti sunt, mox etiam legati Augusta reversi gravem et minacem repulsam a Granvella retulerunt, cives deliberatione facta Interim recipere et episcopum restituere decreverunt et genibus flexis veniam et gratiam petere a Caesare, non autem pati ut sibi ducem militarem imponat. 3) Apographa habent: prostituere. 4) Confoederati praeeuntibus Turicensibus d. 16. Aug, apud Imperatorem scripto oblato pro Constantienstbus intercesserunt, qui d. 28. responso dato negavit se aliquid de suis conditionibus remissurum, 5) Tum temporis praefectus Neoduni. 3