11:34 staret inter eos, mihi esset solatio. Sed quum peccata nec agnoscuntur, nec displicent, Deus non invocatur, nescio quid sperare debeam. Propitius sit omnibus coelestis pater. Vale ac Dominum pro nobis precare. Saluta omnes, Capitonem, Bucerum si redierit, Sturmium, Bedrotum, Claudium, Iacobum, ne fratrem tuum praeteream. Valde placet quod Tigurinos literis convenis: perge, quaeso. Omnes salvum te esse cupiunt. Neocomi, 16. Aprilis 1540. Viridis nebulo perditissimus mire offendit ecclesiam et ministerium pessumdat: tamen ita novit sese insinuare ut Conzenum et Richardum regat pro nutu. Haec Codrefinus Capunculo. Quam sunt plerique amantes pulponum. Dominus prospiciat. Certe indignus est qui usquam agat. Pii negliguntur. Sed quid tam multa quibus obrui te. Ne sic quidem Deum invocamus ut adsit suae ecclesiae. Quod faxit sua ingenti bonitate, ut et faciet. Farellus tuus. 216. CALVINUS VIRETO. Commendat duos iuvenes in Helvetiam proficis censes. (Ex autogr. Bibi. Genev. Ood. 106, fol. 38. Exstat manu Ionvillaei descripta ibid. Ood. 111a fol. 36 v. Apographa recentiora habes ibid. Ood. 111, fol. 32. Archiv. Bern. Epp. VII. p. 346 et Simler vol. 48.) Optimo fratri meo Petro Vireto, Lausannensis ecclesiae ministro fideli. Gratia Domini tecum. Quia hi duo iuvenes valde familiariter et amice vixerunt mecum, maior etiam, qui notam gerit in oculo, coniunctissime, nolui permittere ut urbem vestram praeterirent te insalutato, partim ut te viderent, ac si ita ferat opportunitas taedium fatigationemque ex itinere contractam colloquio tuo levarent, partim ut eos de statu nostro posses interrogare, ac rebus omnibus quae hic aguntur. Nam nihil est quod non teneant, et non detrectabunt tibi referre, siquidem per occa* sionem itineris licebit. Id excipio, quia non libenter quos nacti sunt comites deserent propter viarum difficultatem. Caeterum quod nihil abs te literarum recipio, et mihi permolestum est et nostra amicitia valde alienum. Proinde vide ut posthac sis hac in parte officiosior solito, nisi vis mihi expostulandi causam dare. Saluta mihi amantissime collegas tuos Comitem et Iacobum, Cornelium, Con- 3