32:339 339 PSALMUS CXXXI. 340 non aliis propitium esse nisi qui expiationem suam quaerunt in Christi sacrificio. Notandum autem quod dicit ex cunctis iniquitatibus, ne miseri peccatores, quamvis multiplici reatu se obstrictos sentiant, sperare tamen desinant propitium sibi Deum fore. PSALMUS CXXXI. ARG. Hic David, ut populum animet ad strenue militandum sub auspiciis suis, vel etiam ad obsequium sibi prae-^ standum pios omnes hortetur atque invitet, Deum pronuntiat semper ducem sibi fuisse, nec absque eius mandato et vocatione quidquam se fuisse aggressum, Canticum graduum Davidis. 1. Iehova non est exaltatum cor meum, nec elati sunt oculi meii nec ambulavi in rebus magnis et absconditis a me: 1. (Iehova non est exaltatum.) Quia Dei ecclesiae praeerat David, ut se legitimum probaret regem, ac fideles sibi morigeros redderet, testari voluit nihil se ambitione vel superbia abreptum tentasse: quin potius se quieta et placida modestia fuisse retentum, ut se Deo subiiceret. Quae doctrina ideo apprime est utilis, quod nulla certior bene vivendi regula est, quam dum quisque sorte divinitus sibi praescripta contentus, fortunam sibi non fingit, sed Dei vocationem placide exspectat: neque plus expetit quam licet: neque se praecipitanter ingerit: neque etiam ad magnitudinem effertur, sed in suo gradu libenter se continet. Porro cor suum exaltatum fuisse negans, fontem omnis temeritatis et illicitae audaciae notat. Unde enim fit ut suis cupiditatibus ita serviant homines, ut volitent per medium aerem, ut omnia miscendo mundum conturbent, ut denique sua audacia ferantur praecipites, nisi quia superbia turgent? Correcta vero altitudine cordis, moderationem omnes colent. Quod de oculis additur, perinde valet ac nullum superbiae signum in gestu aut vultu exstitisse: sicut alibi in superbis damnantur alta supercilia. Etsi longius non inepte extendi hoc posset, quod scilicet David non modo cor suum compescuerit, ne se ambitione efferret: sed oculis quoque fraenum iniecerit, ne cordi altitudinis cupido se comites praeberent. Summa est, una cum corde omnes sensus ad modestiam fuisse submissos. Quod se negat ambulasse in rebus magnis, ad animum referri necesse est. Res certe praeclarae fuerunt, non modo fungi prophetae officio, sed regia etiam dignitate esse ornatum: imo in sacro unigeniti filii Dei solio sedere. Omitto alias excellentiae partes, quibus eum Deus a vulgo hominum exemit. Verum