25:339 339 REDITUS AD HISTORIAM. 340 a villa Enan usque ad Sepham, ll. Et descendet iste terminus a Sepham usque ad Biblah ab oriente Ain: et descendet terminus iste, provenietque ad latus maris Cinnereth ad orientem. 12. Et descendet iste terminus ad Iordanem, eruntque egressus eius ad mare salis: ista erit vobis terra per terminos suos, per circuitum. 13. Praecepit autem Moses filiis Israel, dicendo: Haec est terra quam possidebitis sorte, et quam praecepit Iehova dare novem tribubus, et dimidiae tribui 14. Acceperunt enim tribus filiorum Rubenitarum per domos patrum suorum, et tribus filiorum Gaditarum per domos patrum suorum, et dimidia tribus Manasse: acceperunt inquam haereditatem suam: 15. Duae tribus et dimidia acceperunt possessionem suam citra Iordanem Iericho ad orientem ad exortum solis. 16. Loquutus est praeterea Iehova ad Mosen, dicendo: 17. Ista sunt nomina virorum qui possidendam vobis distribuent terram. Eleazar sacerdos, et Iosue filius Nun. 18. Et principes singulos de qualibet tribu capietis ad possidendam terram. 19. Ista sunt nomia virorum: de tribu Iehudah: Caleb filius Iephune. 20. Et de tribu filiorum Simeon, Samuel filius Ammihud. 21. Et de tribu Beniamin, Elidad filius Chislon. 22. Et de tribu filiorum Dan, princeps Bucci filius Iogli. 23. De filiis Ioseph, de tribu filiorum Manasse, princeps Huiel filius Ephod. 24. Et de tribu filiorum Ephraim, princeps Cemuel filius Siphtan. 25. Et de tribu filiorum Zabulon, princeps Elisaphan filius Paruach. 26. Et de tribu filiorum Issachar, princeps Paltiel filius Azzam. 27. Et de tribu filiorum Aser, princeps Ahihud filius Selomi. 28. Et de tribu filiorum Nephthali, princeps Pedahel filius Ammihud. 29. Isti sunt quibus praecepit Iehova ut distribuerent haereditatem filiis Israel in terra Chenaan. 1. Et loquutus est Iehova. Hic officium suscipit Deus providi et seduli patris familias, dum terram suis finibus undique circumscribit, ne ius possessionis unquam sit ambiguum. Incipit autem a termino australi, ubi notandum est comprehendi regionem Basan, et quidquid ante transitum Iordanis acquisierant Israelitae ex quo haec accessio Deo probata fuit. Extendit autem partem illam usque ad desertum Sin et fines Edom, et per circuitus deducit a Cades Barnea usque Addar, et transitum Asmon: denique ad torrentem quo alluitur urbs Rhinocorura, quae Aegypto contigua est. Neque enim per flumen Aegypti intelligi potest Nilus, cxiius cursus ad eam plagam minime tendebat. Ergo a mari mediterraneo versus Arabiam erat australis terminus: versus occidentem alluebatur terra mari mediterraneo, quod hic vocatur magnum respectu lacus Genezare, et maris salsi, quo momine intelligitur lacus Asphaltites. Initium septentrionalis termini erat promontorium Hor: neque enim de monte accipere conve-