9:338 Negant Christum posse mediatorem dici secundum divinam naturam, quia patre esset inferior. Sed excipimus primum mediatoris nomen Christo quadrare, non solum ex quo carnem induit, vel ex quo munus suscepit reconciliandi cum Deo humani generis, sed ab initio creationis iam vere fuisse mediatorem : quia semper fuit caput ecclesiae, et primatum tenuit etiam super angelos, et primogenitus fuit omnis creaturae (Ephes. 1, 2; Col. 1, 15 sq. et 2, 10). Unde colligimus non modo post Adae lapsum fungi coepisse mediatoris officio, sed quatenus aeternus Dei sermo est, eius gratia coniunctos fuisse Deo tam angelos quam homines, ut integri perstarent. Quare inscite ex mediatoris titulo infertur patre esse minorem: quando haec optime inter se cohaerent, unigenitum Dei filium eundem et unius cum patre essentiae fuisse Deum, et tamen fuisse quasi medium inter Deum et creaturas, ut ab ipso vita, quae alioqui erat in Deo abscondita, deflueret. Deinde addimus, quamvis post alienationem hominis a Deo praedestinatus, et tandem exhibitus fuit alio modo mediator, nempe qui perditum genus humanum peccata expiando in vitam restitueret, tamen in hac mediatoris persona non minus angelorum esse quam hominum caput: sicuti colligere licet ex primo ad Colossenses capite, quod in solam humanam naturam minime competeret. Unde palam fit, quisquis negat divinitatis [pag- 103] respectu mediatorem esse, eximere ab eius imperio angelos, atque ita ex summa eius maiestate, coram qua flecti oportet omne genu tam coelestium quam terrestrium (Phil. 2, 10), detrahere. Etsi enim datum ei fuit sublime illud nomen in ea carne in qua exinanitus fuerat, haud dubie tamen totam personam complectitur Paulus: quia si humanae tantum naturae respectu penes eum resideret quae uni Deo propria est gloria et potestas, concideret illud Isaiae: Vivo ego, dicit Iehova, non dabo gloriam meam alteri 22