7:338 ad causae defensionem spectat, verbum amplius non addam, nisi quod lectores admonebo, non esse cur valde commoveri debeant, quum audiunt tam exseerandum crimen Farello aliquando eiusque similibus obiectum fuisse. Neque enim novum est Satanam talibus machinis adoriri Christi servos, ut eos suggillando evangelium infamet. Taceo quam odiose traductum initio fuerit christianum nomen, dum impii iactabant Christianos infanticidas esse et qui religionem suam sanguinis humani potu sancirent, praeterea homines turbulentos et publici status perturbatores, item caput asini habere in sacrario reconditum, quod pro Deo colerent. Innumerae erant eius generis criminationes, quibus imperitorum animi ab improbis et astutis Satanae ministris imbuebantur, ut a Christianis tanquam a scelesta aliqua nefandaque factione abhorrerent. Longum esset commemorare quot et quam gravibus calumniis gravati fuerint eximii quique omnium saeculorum ecclesiae doctores. Praesentibus exemplis contenti simus. Scitur quam indignis [pag. 91] criminibus conati sint initio papistae Lutherum infamare, ut mundo exosam redderent eius doctrinam; neque enim puduit eos huc usque progredi, negare ipsum Mariae virginitatem. Et quid non probri in eum congerere ausi sunt? In nos quoque omnes quid non exsecrationum evomunt furiosi monachi, dum in Christi doctrinam debacchantur? Si illis adhibeatur fides, peiores sunt daemonibus quicunque puram evangelii doctrinam sequuntur. Ita hoc Satanae flabellum, excitando horribili incendio, hoc sibi commodum fore putavit, si aliqua infamia apud ignaros flagraret nomen Farelli. Et sane ita comparatos animis esse decet Christi servos, ut pergant intrepidi per infamiam et bonam famam, sicut Paulus monet. Sed interea falluntur improbi criminum architecti qui Satanae operam suam mentiendo locant. Nam omnes eorum calumniae, etiam si non diluantur, sponte evanescunt. Quo magis ridiculus est Carolus qui inani sonitu suarum iactantiarum Lutheranos, ut vocat, territare vult. Minatur enim illis se magnas librorum farragines vel habere iam paratas ad prosternendam eorum doctrinam vel adhuc meditari. Exclamare libet. Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Quanquam fieri potest, ut errem, et ipse aliud spectet. Et profecto spectat; venatur enim sacerdotium aliquod, instar harae, in qua bene pinguiter saginetur. Sperat autem se talibus [pag. 92] promissis elicere posse a Metensi episcopo quod cupit. Hoc enim hodie extremum esse novit subsidium papae et eius praetoriae cohorti, canes passim alere, qui latratu pios et fidos veritatis doctores vexent. Ego autem papistis vol talem causae suae patronum vel talem latratorem non invideo. Quid enim aliud proficiet, quam ut papatum plus iam satis foedum et omnibus flagitiis con- 22