55:338 peccatum, sunt hic inter se opposita. Itaque facere iustitiam nihil aliud est quam ex animo Deum timere, et ambulare in eius praeceptis, quantum fert humana fragilitas. Quamquam enim iustitia, si exacte aestimetur, non alia est quam plena legis observatio, a qua multum semper absunt fideles: quia tamen delicta et lapsus illis Dens non imputat, iustitia vocatur dimidium hoc obsequium quod Deo praestant. Pronuntiat autem Iohannes, non esse ex Deo quicunque non iuste vivunt: quia quoscunque vocat Deus, eos spiritu suo regenerat. Ergo vitae novitas perpetuum est divinae adoptionis testimonium. Et qui non diligit fratrem. Generalem doctrinam ad suum institutum accommodat. Hactenus enim ad fraternam caritatem hortatus est fideles: nunc eodem refert summam verae iustitiae. Quare hoc membrum vice expositionis additum est. Caeterum iam prius dixi qua ratione comprehendatur sub fraterna caritate tota iustitia. Priores quidem partes obtinet amor Dei: sed quia ex eo pendet fraterna inter homines caritas, saepe per synecdochen, ille sub hac includitur, et vicissim haec sub illo. Ergo ut quisque beneficentiae et humanitati deditus est, ita iustum esse et censeri pronuntiat: quia caritas est legis complementum. Confirmat hanc sententiam quum dicit, ita edoctos fuisse ab initio fideles. Nam his verbis significat non debere illis novam videri definitionem quam ponit. 12. Non sicut Cain. Altera confirmatio ex contrario sumpta: quia in reprobis et filiis diaboli regnet odium, et quasi principatum in eorum vita teneat: cuius rei speculum proponit Cain. Interea hoc ad eorum consolationem valet: quemadmodum tandem concludit, ne miremini si vos odit mundus. Haec exegesis diligenter notanda est: semper enim in vitae ratione hallucinantur homines: quia sanctitatem constituunt in fictitiis operibus : ac dum se macerant in nugis, putant se Deo bis gratos esse. Sicuti monachi suum vivendi genus perfectionis statum superbe nominant. Nec alius in papatu censetur cultus Dei quam superstitionum colluvies* Atqui apostolus hanc demum iustitiam testatur probari Deo, si nos mutuo diligimus: rursus diabolum regnare, ubi odium, simultas, invidia, et inimicitiae grassantur. Simul tamen memoria tenendum est quod nuper attigi, fraternam caritatem, quia ex Dei amore nascitur tanquam effectus ex causa, ideo non disiungi: quin potius hoc nomine laudari ab Iohanne, quod sit nostrae in Deum pietatis approbatio. Quum dicit, Cain ad fratris caedem hac causa fuisse impulsum, quoniam opera eius mala erant: significat quod iam monui, ubi regnat impietas, odium omnes vitae partes occupare. Iusta Abelis opera commemorat, quo patienter ferre discamus si mundus nos gratis, nullaque iniuria provocatus, odio habet. 22