25:338 quadringentis abusi sunt Dei ipsius tolerantia, quis interitum illorum tam longae obstinationis mercedem iustam et maturam esse neget? Caeterum illos excidendo, rationem habuit Deus electi populi, ut segregatus a profanis hominibus, nunquam ad exteras corruptelas deflecteret. Poenam vero quae nunc denunciatur, sua ignavia bis promeriti sunt Israelitae, quia nec partibus suis defuncti sunt in exigenda Dei vindicta, et eius gratiae, quantum in se erat, detraxerunt. Honore eos non vulgari dignatus fuerat, quum exercendis suis iudiciis ministros praeficeret. Turpis ergo fuit segnities, in hac parte cessare. Deinde terram illis in solidum dederat, quod ergo parte contenti neglexerunt quod residuum erat, in hoc torpore se prodidit perversa ingratitudo. Adde quod ultro se implicuerunt exitialibus plagis, gentes impias sibi miscendo, a quibus divinitus fuerant separati, ne earum mores et perversos ritus imitarentur. Minatur ergo Deus, gentes illas tanquam aculeos fore Israelitis, qui configant eorum oculos, spinasque ut latera pungant: quod fuisse impletum liber Iudicum maxime luculentus est ac locuples testis. Quanquam usque ad tempus Davidis haec poena assidue defixa fuit in eorum oculis et lateribus. In quo etiam convincitur indomita populi protervia, apud quem nihil profecit tam seria admonitio, ut in apertis scelerum ultionibus non minus quam in felici victoriarum cursu pergeret. NUMER. CAP. XXXIV. 1. Et loquutus est Iehova ad Mosen, dicendo: 2. Praecipe filiis Israel, et dicas eis: Quum intraveritis terram Chenaan (ista est terra quae cadet vobis in haereditatem, terra Chenaan per terminos suos), 3. Erit vobis plaga meridiei a deserto Sin usque ad terminos Edom: erit inquam vobis terminus meridiei ab extremo maris salis ad orientem. 4. Et circuibit vobis iste terminus a Maale Acrabim, et transibit usque ad Sin: et erunt egressus eius a meridie in Cades-Barnea, atque illinc egredietur ad villam Addar, et transibit usque ad Asmon. 5. Praeterea circuibit terminus iste ab Asmon usque ad flumen Aegypti: et erunt illinc egressus eius ad occidentem. 6. Terminus autem occidentalis erit vobis mare magnum, terminus, inquam, iste erit vobis terminus occidentalis. 7. Iste vero erit vobis terminus aquilonaris, a mari magno describetis vobis Hor montem. 8. Ab hoc monte describetis usque ad introitum Hamath : et erunt egressus termini illius ad Sedad. 9. Et illinc egredietur terminus iste ad Ziphon, eruntque egressus eius ad villam Enan: iste erit vobis terminus aquilonaris. 10. Describetis praeterea vobis terminum ad orientem,