9:337 337 RESPONSUM AD FRATRES POLONOS, QUOMODO MEDIATOR SIT CHRISTUS, AD REFUTANDUM STANCARI ERROREM.*) Fidelibus Christi ministris qui puram evangelii doctrinam profitentur aliisque sinceris Dei cultoribus, fratribus nobis observandis. l) Vehementer nobis dolet, integerrimi et nobis ex animo colendi fratres, ecclesias vestras, quae adhuc inter prima exordia tenerae sunt, et ubi seges purae doctrinae adhuc fere in herba est, ab importunis hominibus turbari. Quo magis deflenda est mors eximii viri, D. Ioann, a Lasco, quem experti estis strenuum Christi athletam, et qui toto vitae cursu, ut erat non vulgaribus donis instructus, pro sua virili non minus fructuosam quam utilem ecclesiae operam impendit. Sed Dominus, qui tam utili subsidio vos privavit, alias rationes habet in manu, quibus et sanam doctrinam et sincerum pietatis cultum et regnum filii sui et nominis sui gloriam tueatur, nec unquam ope sua vos destituet quamdiu sub sacro Christi vexillo militabitis: nec vos ullis certaminibus unquam exercebit, quin vires etiam ad obtinendam victoriam suppeditet. Cuius gratiae non obscurum specimen exhibuit, dum ad refutandum Stancari errorem vos et spiritu prudentiae direxit, et armavit sua virtute, et pio consensu simul coniunxit. Est enim illud non absurdum modo, sed exitiale commentum, quo vir ille fastu turgidus et novitatis nimium cupidus orthodoxae [pag. 102] fidei principia labefactare conatus est. Dolendum sane est, quod hominem, qui prodesse alioqui poterat, mater haerese&m ambitio ad nocendum impulit. Adeo enim frivolae sunt quas obtendit rationes, ut satis appareat nihil aliud quam acuti ingenii famam ab aliis dissentiendo captasse. *) Exstat huius Responsi vetus apographon in Archivis Twric. {olim JEpp. T. 24) Plut VI, tom. 166, f. 265. 1) Haec inscriptio abest ab edd. Calvini opera. Vol. IX.