49:337 337 CAPUT IL 338 cipationem iterum repetit quod iam concesserat, evangelium non esse humanam sapientiam : ne quis obiiceret paucos esse huius doctrinae suffragatores, quin potius eam ab excellentissimis quibusque ingeniis contemni. Ultro itaque fatetur quod obiici poterat: sed ita ut nihil inde causae suae decedat. Principum saeculi huius. Principes mundi vocat qui quacunque dote in mundo excellunt. Sunt enim interdum qui, etsi ingenii acumine minus valeant, tamen admirationi habentur ob personae quam sustinent dignitatem. Verum ne his larvis terreamur, subiicit apostolus eos aboleri vel perire. Neque enim convenit ut res aeterna pendeat ab eorum autoritate, qui sunt evanidi et caduci, nec sibi ipsis perpetuitatem dare queunt: ac si diceret: quum revelatur Dei regnum, facessat mundi sapientia, et res caduca aeternae cedat. Habent enim principes mundi suam excellentiam, sed quae momento exstinguitur. Quid hoc ad eoeleste et incorruptibile Dei regnum? 7. Sapientiam Dei in mysterio. Rationem assignat cur non magni fiat a mundi principibus evangelii doctrina: quia mysteriis involuta sit, et ideo abscondita. Ita enim supereminet humani ingenii perspicaciam evangelium, ut quamlibet sursum oculos attollant qui prae aliis ingeniosi putantur, ad eius altitudinem nunquam perveniant: interim tamen quasi ad pedes abiectum foret, eius humilitatem despiciunt. Ita fit ut quo superbius ipsum contemnunt, absint ab eius cognitione1) longius: imo longa distantia remoti ab intuitu arceantur. Quam praefinivit Deus. Quia dixerat Paulus evangelium rem esse arcanam, periculum erat ne hoc audito fideles, difficultate territi, refugerent ac desponderent animos. Ergo occurrit huic periculo, ac pronuntiat destinatum nihilominus esse nobis, ut eo fruamur. Ne quis, inquam, latentem sapientiam nihil ad se pertinere ducat: aut etiam nefas esse putet, in eam intendere oculos, quia non sit humano captui exposita: communicatam nobis aeterno Dei consilio esse docet. Quamquam altius quoque respexit: tacita enim comparatione amplificat gratiam, quae Christi adventum patefacta nos patribus, qui sub lege vixerunt, excellentiores reddit Qua de re plura diximus in fine ultimi capitis ad Romanos. Primum autem ab ordinatione Dei argumentatur : nam si Deus nihil frustra statuit, sequitur nos operam non perdituros in audiendo evangelio quod nobis destinavit: se enim modulo nostro attemperat, quum nobis loquitur. Atque huc pertinet illud Iesaiae (45, 19): Non in latebris loquutus sum, neque in obscuro angulo. Non frustra dixi semini Iacob, quaerite me. Deinde quo amabile reddat evangelium, et ad eius discendi desiderium nos alliciat, a fine *) remotiores