47:337 337 CAPUT XV. 338 non frustra quasi in aerem sparsa suisse verba, sed iactum suisse in terram semen. Quemadmodum autem hic de sermone suo et rerum eventu loquitur Christus, ita mors eius et resurrectio et in coelum adscensus in unum cum doctrina coalescunt, ut fidem in nobis generent. SO. Non amplius multa loquar vobiscum. Hoc verbo attentos sibi discipulos reddere voluit, et eorum animis suam doctrinam altius infigere. Satietas enim fastidium ut plurimum affert. Ardentius autein expetitur* quod non habetur ad manum, et excipitur maiori studio, quod statim e medio tollendum est. Denuntiat ergo se brevi abiturum, quo magis cupidi sint audiendae doctrinae. Quanquam autem toto vitae cursu docere nos non cessat Christus, potest tamen etiam ad usum nostrum aptari haec sententia: quia quum breve sit vitae nostrae curriculum occasione utendum est. Venit enim princeps huius mundi. Poterat simpliciter dicere brevi se moriturum, ac iam instare horam mortis: sed circumloquitur, ut praemuniat eorum animos, ne tam deformi et abominando mortis genere territi deficiant. Nam credere in ipsum crucifixum nihil aliud est quam vitam quaerere apud inferos. Primum dicit hanc Satanae potestatem datum iri: deinde addit, se ideo cessurum, non quod necessitate cogatur, sed ut patri obediat. Vocatur diabolus mundi princeps, non quod separatum aliquod regnum a Deo habeat, quemadmodum finxerunt Manichaei, sed quia Dei permissu suam in mundo tyrannidem exercet. Quoties itaque hoc diabolo epitheton tribui audimus, pudeat nos miserae nostrae sortis. Quantumvis enim superbiant homines, diaboli mancipia sunt, donec regeniti sint Christi spiritu. Nam mundi nomine hic comprehenditur totum humanum genus. Unus est enim liberator, qui nos ab hac horrenda servitute eripit ac vindicat. Caeterum quum haec primi hominis peccato inflicta iuerit poena, sicuti quotidie in deterius ob nova peccata augescit, discamus et nos et peccata nostra odisse. Sic autem captivi tenemur sub Satanae imperio, ut tamen non excuset nos a culpa haec servitus, quae voluntaria est. Notandum est praeterea tribui hic diabolo quod ab impiis hominibus gestum est. Nam quum ferantur Satanae impulsu, merito opus eius censetur quidquid agunt. In me non habet quidquam. Quia factum est Adae peccato ut mortis imperium habeat Satan, Christum qui ab omni noxa immunis est attingere non poterat, nisi se ultro subiecisset. Quanquam haec verba latius patere arbitror quam exponi soleant. Sic enim loquuntur interpretes: Nihil in Christo reperit Satan, quia nulla in eo mortis materia est, quum purus sit ab omni peccati labe. Atqui meo iudicio non suam tantum munditiem hic praedicat Christus, sed divinam quoque potestatem, Calvini opera. Vol. XLVII.