25:337 337 REDITUS AD HISTORIAM. 338 54. Possidebitis autem per sortem. Modus quoque divisionis exprimitur, ut quisque possideat quod sorte obtigerit: fuit autem haec optima ratio, quia nunquam passae fuissent singulae tribus, hominum arbitrio in hanc vel in illam partem sic ablegari. Imo si iudicium suffragiis permissa fuisset cognitio, inter se iurgati essent potius quam definiissent quid rectum esset. Sed hic altius quiddam considerare oportet: nempe hoc modo Deum certo comprobasse, sua liberalitate et singulari beneficio filios Israel terrae illius haeredes esse ac dominos. Ac principio tenendum est, quamvis sortibus nihil magis fortuitum existiment homines, eas tamen divinitus gubernari, ut dicit Solomon (Prov. 16, 33). Sortiri ergo iussit Deus populum, sibi in ipso exitu iudicium vendicans. Iam qui factum est ut tribus Zabulon partem suam adepta sit in littore maris, nisi quia sic praedictum fuerat a patriarcha Iacob? Our tribui Aser obtigit ferax optimi frumenti regio, nisi quia eodem ore pronunciatum fuerat pinguem fore panem Aser, qui daturus esset delitias regibus ? Eodem vaticinio nacta est tribus Iehudah haereditatem vitiferam, et optimis pascuis uberem. Itaque terrae sortitio clare monstravit non frustra Deum olim pollicitum fuisse Abrahae terram illam: quia donationis praeconium ex ore Iacob efficax et ratum fuit. Pius senex fame illinc expulsus fuerat. Inquilinus in Aegypto, et bis exsul posteris suis non secus pro summo imperio partes assignat, ac si paterfamilias pauca fundi sui iugera inter haeredes distribueret. Sed quod tunc ridiculum videri poterat, Deus tandem obsignavit. Unde apparet, quae pro modulo sensus nostri caeco fortunae impetu versari putamus, dirigi arcana Dei providentia: consilium vero Dei perpetuo tenore ita stare ut exitus principiis respondeat. Rursus vero ius analogum illis commendat ut pro numero hominum maior aut minor portio ad singulas tribus perveniat. Quod autem allegorice quidam notari volunt, gratuito Dei beneplacito tanquam sorte nobis obtingere coelestem haereditatem, quanquam primo intuitu plausibile sit, nullo negotio refellitur. Pars haereditatis erat Hebron: atqui ea extra sortem potitus est Caleb. Maior autem apparet exceptio in tribu Ruben et Gad, et dimidia tribu Manasse, qui populi consensu, non sorte, sed quasi privilegio impetrarunt quidquid acquisitum fuerat trans Iordanem. Discant igitur lectores ab argutiis abstinere, ne saepe cum pudore agnoscant, inanem umbram se captasse. 55. Quod si non expuleritis. Cur tam severe exarserit ira Dei in illas gentes ut prorsus exstinctas vellet, alibi vidimus. Iam a tempore Abrahae coeperat illic grassari magna scelerum licentia, sicut colligitur ex Dei verbis, quum diceret nondum completam esse eorum iniquitatem. Postquam annis Calvini opera. Vol. XXV.