1:337 CAP. II. DE COGNITIONE HOMINIS. A 37; B 34; C 34.] guetudinis vitio tales esse homines, quales hic describuntur, sed naturae quoque pravitate; quando non aliter stare potest apostoli argumentatio: nullam esse homini salutem, nisi a Domini misericordia, quia in se perditus est et deploratus. Non hic laborabo in approbanda testimoniorum applicatione, ne cui videantur intempestive usurpata. Perinde agam ac si a Paulo primum haec dicta forent, non e prophetis desumpta. Initio adimit homini iustitiam, id est, integritatem et puritatem, deinde intelligentiam. Intelligentiae autem defectum arguit apostasia a Deo, quem requirere primus est sapientiae .gradus; quod necesse est iis evenire qui a Deo defecerunt. Subnectit omnes declinasse et quasi putridos esse redditos, nullum esse qui faciat bonum ; tum flagitia, quibus singula sua membra contaminant qui in nequitiam semel soluti sunt, adiungit. Postremo timore Dei vacuos testatur, ad cuius regulam gressus nostri dirigi debuerant. Si istae sunt haereditariae humani generis dotes, frustra in natura nostra aliquid boni requiritur. Equidem fateor non omnia haec in unoquoque homine flagitia emergere; inficiari tamen non licet quin hydra ista in singulorum pectoribus lateat. Nam ut corpus, dum iam morbi causam et materiam inclusam in se fovet etiamsi nondum ferveat dolor, non dicetur sanum: ita nec anima, dum talibus vitiorum morbis scatet, sana censebitur. Quanquam non per omnia quadrat similitudo: in corpore enim quamlibet morbido vigor vitae superest; anima vero isto exitiali gurgite immersa non ex vitiis modo laborat, sed omni bono prorsus vacua est. 49. Eadem fere quae prius soluta est quaestio ex integro nobis surgit. Omnibus enim saeculis exstiterunt aliqui qui natura duce ad virtutem tota vita intenti essent. Neque moror, si multi lapsus in eorum moribus notari possint; ipso tamen honestatis studio documentum ediderunt, nonnihil fuisse in natura sua puritatis. Quid pretii habeant coram Deo huiusmodi virtutes, tametsi plenius edisseremus ubi agetur de operum meritis, dicendum tamen est hoc quoque loco, quatenus ad praesentis argumenti explicationem necesse est. Exempla igitur ista nos monent ne hominis naturam in totum vitiosam putemus, quod eius instinctu quidam non modo eximiis facinoribus excelluerunt, sed perpetuo tenore vitae honestissime se gesserunt. Sed hic succurrere nobis debet, inter illam naturae corruptionem esse nonnullum Dei gratiae locum: non quae illam purget, sed intus cohibeat. Nam si singulorum animos laxis habenis Dominus in libidines quaslibet exultare permitteret, nemo haud dubie esset qui non re ipsa fidem faceret veriss,ime in se competere omnia mala, quibus universam naturam damnat Paulus. Quid enim? Tene eorum numero eximas, quorum pedes ad sanguinem effundendum veloces, manus Calvini opera. Vol. 1.