55:336 usque veteris hominis reliquiae maneant. Quod si nondum plena est'ac solida regeneratio, nonnisi pro modo suo a peccati servitute nos eximit. Hinc apparet fieri non posse quin vitiis laborent filii Dei, et quotidie peccent : quatenus scilicet residuum adhuc aliquid habent veteris naturae: et manet tamen illud fixum quod apostolus contendit, hunc esse regenerationis finem, ut peccatum aboleatur: ideoque iuste et pie vivere quicunque ex Deo geniti sint, quia spiritus Dei peccandi libidinem corrigat. Idque intelligit apostolus per semen Dei. Sic enim format Dei spiritus piorum corda ad rectos affectus, ut non praevaleat caro cum suis concupiscentiis: sed domita quasi sub iugo cohibeatur. In summa, superiores partes apostolus in electis spiritui tribuit, qui virtute sua peccatum reprimat, neque sinat vigere. 9. Et non potest peccare. Hic iam altius conscendit apostolus. Nam clare pronuntiat, efficaciter piorum corda gubernari a Dei spiritu, ut inflexibili affectu sequantur eius ductum. Hoc vero a papistica doctrina longe remotum est. Fatentur quidem Sorbonici, voluntatem hominis, nisi adiutam a Dei spiritu, non posse quod rectum est appetere: sed talem spiritus motum esse fingunt, qui liberam nobis relinquat boni et mali optionem. Hinc merita eliciunt: quia spiritus gratiae sponte obsequimur, quam in potestate nostra erat reiicere. Denique hanc solam spiritus gratiam esse definiunt, ut possimus bene velle, si libuerit. Iohannes hic longe aliter. Neque enim tantum . docet posse nos non peccare: sed tam efficacem esse spiritus motum, ut necessario nos in constanti iustitiae obedientia retineat. Neque hic solus est scripturae locus, qui doceat sic formari voluntatem, ut non nisi recta esse possit. Testatur enim Deus se cor novum dare filiis suis, et facturum promittit ut in praeceptis suis ambulent. Adde quod Iohannes non solum docet quam efficaciter agat semel Deus in homine: sed clare affirmat, spiritum suam gratiam in nobis ad extremum usque persequi, ut ad vitae novitatem inflexibilis perseverantia accedat. Quare ne imaginemur cum sophistis medium aliquem motum, quem homini liberum sit vel sequi, vel respuere: sed sciamus corda nostra regi a Dei spiritu, ut iustitiae constanter adhaereant. Porro absurdum quod obiiciunt sophistae, facile refellitur. Dicunt hoc modo voluntatem tolli ab homine: sed falso. Voluntas enim a natura est : sed quia naturae corrupto pravos tantum affectus generat, ideo necesse est ut eam spiritus Dei reformet, quo bona esse incipiat. Deinde quia statim exciderent homines a bono, necesse est ut idem spiritus, quod coepit, ad finem usque perducat. De merito facilis est responsio. Neque enim pro absurdo habendum est, si nihil homines mereantur: et tamen bona