52:336 nec alio titulo posse aptius designari. Et certe haec iustissima est humanae arrogantiae poena, ut quicunque degenerant a scripturae puritate, profanescant. Quare non possunt nimis sedulo intenti esse ecclesiae doctores ad cavendas eiusmodi corruptelas, et arcendam inde iuventutem. Vetus interpres xatvocwviac legens cum diphthongo, transtulit novitates. Et apparet ex veterum commentariis, lectionem hanc olim fuisse receptam inter multos, quam nunc etiam graeci quidam codices retinent. Verum prior illa, quam sequutus sum, longe melius quadrat. Et oppositiones. Hoc* quoque admodum proprie et eleganter. Tantum enim tumoris habent argutiae quibus se iactant homines gloriae cupidi, ut germanam evangelii doctrinam, quae simplex est et submissa, obruant. Pompam ergo illam quae eminet, et quae cum plausu excipitur a mundo, vocat apostolus oppositiones. Ambitio quidem semper contentiosa est ac certaminum mater: unde fit ut qui se iactare appetunt, quacunque de re digladiari sint parati. Huc tamen praecipue respexit Paulus, quod inanis sophistarum doctrina altius in aereas speculationes et argutias exsurgens, sua specie non obscurat modo simplicitatem verae doctrinae, sed etiam opprimit ae reddit despicabilem : ut mundus fere externo splendore ducitur. Non vult Paulus Timotheum propterea aemulatione pungi, ut simile aliquid tentet. Quum autem humanae curiositati magis adlubescant quae subtilitatis speciem prae se ferunt, vel sunt ad ostentationem composita : Paulus ex adverso pronuntiat, falso nominari ac putari scientiam, quae se extollit adversus simplicem et humilem pietatis doctrinam. Quod diligenter observandum est, ut discamus secure ridere ac contemnere totam istam fucatam sapientiam, cuius admiratione mundus obstupescit, in qua tamen nulla subest aedificatio. Ea enim demum (autore Paulo) vere et merito nominatur scientia, quae in fiducia timoreque Dei (hoc est in pietate) nos instituit. 21. Quam quidam profitentes. Ab exitu etiam demonstrat quam noxiosa res sit, et quantopere fugienda. Deus enim ita eorum arrogantiam ulciscitur, qui comparandae famae studio pietatis doctrinam corrumpant ac deformant, quod eos excidere patitur a sanitate mentis, ut multis absurdis erroribus se involvant. Quod etiam videmus accidisse in papatu. Nam postquam coeperunt profano more de mysteriis religionis nostrae philosophari, sequuta sunt innumera falsarum opinionum portenta. Fides hic, ut superioribus aliquot locis, pro summa religionis et sana doctrina capitur. Eiusmodi exemplis moniti, si defectionem horremus a fide, maneamus in puro Dei verbo : sophisticen vero et omnes argutias, quum nefandae sint pietatis corruptelae, detestemur.