|
32:336
quidem
Deum
peccator,
qui
minas
eius
formidans,
apud
se
angitur:
sed
tamen
fugit,
hoc
vero
ipsum
fugere
mera
est
apostasia
et
rebellio.
Unde
sequitur,
Deum
nunquam
recte
coli
absque
notitia
gratiae
eius.
Tenenda
est
etiam
altera
ratio
quam
attigi,
nisi
confidimus
acceptum
esse
Deo
quod
ei
offerimus,
ignavia
et
torpore
nos
retineri.
Quanquam
enim
increduli
multum
fervoris
saepe
ostentant
(ut
videmus
papistas
laboriose
suis
superstitionibus
incumbere)
quia
tamen
Deum
sibi
propitium
esse
non
statuunt,
nullum
interea
praestant
spontaneum
obsequium:
quia
nisi
eos
cogeret
servilis
formido,
mox
erumperet
horribilis
contumacia,
quae
metu
suppressa
latet.
5.
Exspectavi
Iehovam,
exspectavit
anima
meay
et
in
verbum
eius
speravi.
6.
Anima
mea
ad
Dominum
ante
custodes
mane,
custodes
mane.
5.
(Exspectavi
Iehovam.)
Postquam
Deum
in
genere
miseris
peccatoribus
qui
ad
eum
confugiunt,
exorabilem
testatus
est,
concludit
se
inde
animari
ad
bene
sperandum.
Nam
praeteritum
verborum
tempus
loco
praesentis
accipitur.
Porro
quum
per
se
emphatica
sit
repetitio,
est
etiam
auxesis
in
voce
animae:
ac
si
diceret,
se
in
Deo
sperare,
et
quidem
intimo
cordis
affectu.
Atque
hinc
etiam
colligimus,
non
modo
in
hominum
oculis
fortem
fuisse,
sed
arcano
etiam
sensu
apud
Deum
quietem
et
patientiam
fovisse
:
quae
optima
est
fidei
probatio,
quia
utcunque
multos
cohibeat
ambitio
ne
aperte
Deo
obmurmurent,
vel
diffidentiam
suam
prodant,
vix
decimus
quisque
remotis
arbitris
vel
testibus
pacato
animo
Deum
exspectat.
Addit
continuo
post,
hanc
patientiae
suae
fulturam
esse,
quia
in
Dei
promissiones
recumbat:
quibus
sublatis,
Dei
gratiam
evanescere
necesse
est,
atque
ita
mentes
nostras
concidere,
et
desperatione
obrui.
Caeterum,
ut
verum
spei
nostrae
documentum
exstet,
solo
Dei
verbo
contentos
esse
docet.
Ubi
vero
quis
verbum
amplexus,
salutem
sibi
a
Deo
promittet,
fiducia
haec
exspectationis
vel
patientiae
mater
erit.
Quanquam
autem
se
ipsum
alloquitur
confirmandae
fidei
suae
causa,
non
tamen
dubium
est
quin
similem
fiduciae
materiam
suggerat
omnibus
Dei
filiis:
ac
primo
verbum
illis
statuat
ut
inde
toti
pendeant.
Deinde
admonet
evanidam
esse
fidem,
nisi
ad
patientiam
nos
formet.
6.
(Animo
mea
ad
Dominum.)
Hoc
versu
tam
fervorem
sui
studii,
quam
constantiam
exprimit.
Nam
se
custodes
antecedere
dicens,
quam
sedulo
et
alacriter
ad
Deum
adspiret,
hac
similitudine
ostendit.
Repetitio
autem,
constantiae
testimonium
est,
quia
non
dubium
est
quin
continuum
actum
vel
tenorem,
ideoque
perseverantiam
designet.
Utrumque
vero
dignum
est
notatu
:
quia
plus
satis
|