25:336 sustinuerit. Tenendum enim est memoria quod alibi docui, a transitu maris rubri usque ad Mara nullas fuisse aquas repertas, quo magis detestanda fuit populi impietas, qui illic propter amarum aquae saporem ad tumultuandum prorupit. Ex opposito autem refulsit incomparabilis Dei misericordia, quod homines morosos et importunos dignatus est amoena et delectabili statione recreare. Primis enim castris deducti sunt in Elim, ubi nacti sunt duodecim fontes, et palmas septuaginta. Desertum Sin leviter praeterit Moses, ac si nihil illic memoratu dignum contigisset: quum tamen illic se prodiderit scelesta populi impietas, et insigni miraculo nobilitatus fuerit locus, quum man e coelo distillavit in alimentum populi, ut apertis coeli fenestris, panem angelicum mortalis homo comederet. Breviter etiam attingit in Raphidim non fuisse aquas ad bibendum. Verum satis habuit hoc loco numerare stationes, quae populo res gestas in memoriam revocarent. In sepulcris concupiscentiae insculptum fuit vindictae Dei monumentum. Sed quum alia loca simpliciter recenset, sepulta rerum narratione, colligere licet quod paulo ante dixi, non aliud fuisse eius consilium quam populo ante oculos depingere peregrinationem qua defunctus fuerat per annos quadraginta. Obiter tamen meminit mortis Aharon: quia singulari Dei beneficio prorogata fuit ei vita in gratiam populi, donec instaret tempus quo promissam terram adituri erant, quandoquidem utile ac necessarium fraenum erat eius autoritas ad cohibendam gentis adeo protervae ferociam. Interim poena sancto viro inflicta posteros monere debuit, non abs re patres severe fuisse castigatos, qui peccata peccatis addere non destiterant: quando ne servo quidem suo Deus ob unicum delictum pepercerat. Quod continuo post addit: Chananaeum tunc primum audisse de adventu filiorum Israel, eo significat divinitus velum oppositum fuisse hostibus, ne citius infesti essent. Ita enim iudicii sui rigorem mitigavit Deus ut Israelitis quietum saltem esset exsilium, et immune ab externa molestia, quamdiu in deserto ipsis errandum erat. 50. Loquutus est Iehova. Finem et consilium Dei, cur gentes expelli vellet, alibi exposuimus, ne scilicet adulterarent suis mixturis purum legis cultum, populum malis exemplis corrumperent, atque adeo inquinamenta essent terrae sanctae. Nunc vero alio respicit Moses, quia de terrae partitione acturus praefatur, vacuandam esse suis incolis, ut plena et libera fruitio maneat filiis Iisrael. Contextus hic notandus est: quoniam alioqui locus hic appendix fuisset primi praecepti, sicuti altera pars versus sub primo praecepto posita fuit. Verum quia coniunctim pronunciat Deus: Expelletis incolas e terra, et illic habitabitis, quia dedi vobis possidendam, absurdum fuit membrum unum ab altero divelli.