20:336 ferunt et concludunt isti, non tantum trinitatem, sed quaternitatem et aliam multam pluralitatem in divinitate pontificios et quosdam evangelicos inferre, et esse eius generis infinitas corruptelas. Unde inter partes mira est certaminum coacervatio et odiosa recriminatio. Trinitarii enim istos Arianismi illi eos Sabellianismi coarguunt, quod scilicet realem tollant distinctionem in trinitate, et ex tribus distinctis personis conflent unum confusum Deum trinomium: deinde quod non veram trinitatem, sed quandam quaternitatem, tum quinquennitatem sexennitatemque isti doceant: et iniuste olim ab ecclesia romana Ioach, abbatis sententiam sanam et cum verbo Dei congruentem, damnatam et explosam, deteriorem vero Petri Lombardi, qui magister sententiarum dicitur, receptam fuisse. Et recitatur eiusdem abbatis certa quaedam prophetia, quam in scriptis suis reliquisse dicitur in haec verba: Et priusquam cessabit turba missantium, tunc apparebit quaternitas. Prodiisse etiam dicunt, non ita pridem certos dialogos de trinitate Bernhardini Ochini,2) viri de pietate christiana optime meriti, qui in eisdem dialogis suis veterem scholasticorum doctrinam de hoc dogmate non obscure taxet ac reprehendat. Qui quidem libellus tametsi nobis dicatus est, eum tamen hactenus nedum legimus, sed ne vidimus quidem. Aiunt quidem ad nos fuisse missos, sed tamen studiose a quibusdam interceptos, ne ex Germania in Poloniam penetrent. Nolumus praeterea celare praest. tuam, actam fuisse mense Septembr. Pinczoviae3) synodum ecclesiarum renatarum in minori Polonia, ad quam et nos certos ministros et pastores nostros ex Lithuania ablegavimus. In qua quidem synodo summa consensione omnium superintendentum, pastorum et seniorum ex utroque ordine tam nobilium, quam ministrorum, conscripta est quaedam formula consensus de hoc dogmate, quam T. P. inclusam mittimus, ut de ea iudicium feras. Paucissimi autem ex ministris trinitariorum ab hac synodo se absentarunt, et legitime vocati adesse noluerunt, qui etiam nunc multas turbas hic cient, sive pietatis zelo, quem prae se ferre videntur, sive ignoratione caussae. Nam ab illius cognitione nedum iudicium et rationem abducunt: sed ipsas quoque aures et omnem sensum claudunt. Amicam vero, placidam et christianam collationem cum altera parte prorsus detrectant. Id quod sane ad te non sine gemitibus scribimus. Quid enim inde speremus aliud, quam tristissimam et longe lugubrem 2) Inscripsit Ochinus hos duos priores dialogos tomi IL dialogorum huic principi S. 3) 1563 S.