55:335 335 EPIST. IOHANNIS 336 defectionis suae vitio malum esse. Scimus praeterea non esse Deo aequalem, ut pari iure cum eo contendat: sed invitum constringi, ne quid nisi creatoris sui nutu et arbitrio possit. Postremo Iohannes quum alios ex Deo genitos, et alios ex diabolo esse dicit, nullam fingit traducem, qualem Manichaei somniabant: sed priores Christi spiritu gubernari significat: alteros autem a Satana abripi: sicut hoc illi potestatis adversus incredulos Deus concedit Quia ab initio diabolus peccat. Sicuti prius non de sola Christi persona loquebatur, quum dicebat esse iustum, sed illum statuebat fontem et causam iustitiae: ita nunc quum diabolum peccare dicit, comprehendit totum eius corpus, hoc est reprobos omnes. Ac si diceret, hoc diabolo proprium esse, ut ad peccandum impellat. Unde sequitur, eius esse membra, et ab eo regi quicunque peccato addicti sunt. Porro initium hoc cuius apostolus meminit, non est aeternitatis: quemadmodum ubi docet sermonem initio fuisse. Est enim longe diversa ratio in Deo et creaturis. Initium in Deo tempus non habet. Quare quum semper apud Deum sermo fuerit, non reperies aliquod temporis punctum, quo esse coeperit: sed necesse est ad ipsam aeternitatem venias. Hic autem nihil aliud vult Iohannes, quam diabolum statim a creatione mundi fuisse apostatam, et inde nullum spargendi in homines sui veneni finem fecisse. In hoc manifestatus est filius Dei. Idem aliis verbis repetit quod prius dixerat, venisse Christum ut tolleret peccata. Hinc duo colligenda sunt: non posse ceneeri in Christi membris, nec ad eius corpus ullo modo pertinere, in quibus regnat peccatum. Nam ubicunque vim suam exserit Christus, diabolum una cum peccato profligat. Quod etiam mox subiicit Iohannes. Proxima enim sententia, ubi dicit, non peccare qui ex Deo geniti sunt, est conclusio superiorum. Argumentum ductum est a repugnantibus, ut iam dixi : quia Christi regnum, quod iustitiam necessario secum affert, stare cum peccato nequeat. Caeterum iam supra attigi quid hic significet non peccare. Neque enim immunes prorsus ab omni vitio facit Dei filios: sed negat hoc titulo vere gloriari, nisi qui ex animo vitam suam in Dei obsequium componere student. Pelagiani quidem et Cathari hoc testimonio olim abusi sunt: quum fideles angelica puritate fingerent in hoc mundo esse praeditos. Et hoc saeculo quidam ex Anabaptistis delirium illud renovarunt. Sed quicunque eiusmodi perfectionem somniant, satis produnt quam stupidam habeant conscientiam. Atque haec apostoli verba adeo nihil suffragantur eorum errori, ut ad eius refutationem sufficiant. Dicit non peccare qui ex Deo sunt geniti. Nunc videndum est an Deus momento uno nos regeneret. Atqui constat sic inchoari in nobis regenerationem, ut ad mortem