52:335 335 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM I CAPUT VI. 336 igitur ut diligenter conservet quod sibi datum est: vel potius apud se depositum, ne patiatur corrumpi vel adulterari: vel ne ee ipsum privet ac spoliet propria culpa. Saepe enim ingratitudo nostra aut donorum Dei abusus facit ut ipsa nobis auferantur. Proinde Timotheum admonet Paulus, ut bona conscientia rectoque usu quod sibi commissum est conservare studeat. Devitans profanas. Huc spectat admonitio, ut intentus sit in solidam doctrinam: quod fieri non potest quin ab ostentatione abhorreat. Nam ubi regnat placendi ambitio, nullum amplius viget aedificationis studium. Proinde quum mentionem faceret custodiendi depositi, non abs re hanc cautionem mox adhibuit de fugienda profana garrulitate. Porro quod xsvocpcoviac vertunt inanitates vocum, non adeo displicet, nisi quod postea ambiguitate decepti perperam exponunt. Voces enim accipiunt pro vocabulis, ut est fatum, vel fortuna. Ego autem grandiloquentiam eorum et inflatam magnis ampullis garrulitatem notari existimo, qui evangelii simplicitate non contenti ipsum in profanam philosophiam convertunt. Ergo xevocpwviac sunt non in singulis vocibus, sed in perpetua resonantia, quam despumant ambitiosi homines, qui plausum magis captant quam ecclesiae profectum. Et aptissime expressit Paulus rem ipsam. Nam quum grande nescio quid resonent, nihil tamen subest: est igitur inanis tinnitus: quem profanum etiam vocat, quoniam exstincta est vis spiritus simulatque doctores ita inflant suas tibias ad suam eloquentiam venditandam. Contra tam claram ac testatam spiritus sancti prohibitionem perrupit nihilominus haec pestis: ac statim quidem ab initio coepit pullulare: ita vero demum grassando obtinuit in papatu, ut adulterina theologiae larva, quae illic regnat, vivum sit speculum profanae istius et inanis resonantiae, cuius meminit Paulus. Omitto quod innumeris erroribus, deliriis, ac blasphemiis scatent eorum libri ac clamosae illae disputationes. Terum etiamsi alias nihil docerent impium: quoniam tamen tota eorum doctrina nihil continet praeter sesquipedales ampullas : quoniam a maiestate scripturae, ab energia spiritus, a prophetica gravitate, a sinceritate apostolica prorsus aliena est: eo ipso mera est genuinae theologiae profanatio. Quid enim, obsecro, de fide, aut poenitentia, aut invocatione Dei: quid de hominum imbecillitate, spiritus sancti auxilio, gratuita peccatorum remissione: quid de officio Christi tractant, quod ad solidam pietatis aedificationem valeat? Sed de his adhuc dicendum erit in altera epistola. Certe quisquis mediocri intelligentia et ingenuitate erit praeditus, fatebitur totam magniloquentiam papalis theologiae, et omnes quae in scholis eorum tonant magistrales determinationes, nihil esse aliud quam profanas xevocptovcac,