49:335 335 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS I 336 timorem infirmitati subiungat, et infirmitas significet quidquid eum contemptibilem reddere potuit: consequens est ut hic timor periculis et difficultatibus respondeat. At vero talem hunc fuisse timorem certum est, qui Paulum ab opere Domini exsequendo non impedierit, sicut res testatur. Servi Domini nec ita stupidi sunt quin pericula impendentia videant, nec ita ferrei quin illis moveantur: quinetiam affici eos serio timore ob duas praecipue causas necesse est: nempe ut apud se deiecti se totos in solum Deum inclinare et recumbere discant: deinde ut erudiantur ad veram sui abnegationem. Timoris ergo sensu vacuus non fuit Paulus: sed ita timori imperavit, ut intrepide nihilominus per media discrimina pergeret: ut invicta constantia et fortitudine exciperet omnes Satanae et mundi insultus : denique ut per omnes remoras eluctaretur. 4. Et praedicatio mea non in persuasoriis. Vocat persuasoria humanae sapientiae verba exquisitam eloquutionem, quae artificio magis quam veritate nitatur ac pugnet: et simul subtilitatis speciem, quae hominum mentes alliciat. Et merito humanae sapientiae tribuit TO m-fravov. Verbum enim Domini maiestate sua tanquam violento impulsu nos ad obediendum sibi cogit: humana autem sapientia suas habet illecebras, quibus irrepat, et suum quasi lenocinium, quo sibi conciliet auditorum animos. Huic d e m o n s t r a t i o n e m s p i r i t u s et pot e n t i a e opponit: quam plerique ad miracula restringunt, ego autem latius accipio, nempe pro manu Dei potenter se modis omnibus per apostolum exserente. Spiritum et potentiam vel pro spirituali potentia xao*' orcaXXayijv videtur posuisse: vel certe ut per signa et effectus exponeret qualiter apparuisset in suo ministerio praesentia spiritus. Et apte nomine aTcooei^soec vel demonstrationis usus est. Nam quae nostra est in considerandis Dei operibus hebetudo, quum adhibet inferiora organa, quasi velis quibusdam obtecta est eius virtus quominus liquido nobis pateat: in Pauli autem ministerio promovendo, quia nullum carnis aut mundi adminiculum operabatur, quasi nuda Dei manus se proferebat: certe magis conspicua erat eius virtus. 5. Ut fides vestra non in sapientia hominum. Esse hic pro consistere capitur. Hoc ergo boni Corinthios habere significat, ex eo quod non humana sapientia fretus apud eos Christum praedicaverit: sed sola spiritus virtute, ut fides eorum fundata sit, non in hominibus, sea in Deo. Si fulta fuisset solis eloquentiae viribus apostoli praedicatio, poterat subverti maiore eloquentia: deinde nemo solidam veritatem dixerit quae splendore orationis nitatur: adiuvari quidem potest, sed niti non debet. Validissima autem sit oportet, quae subsidiis omnibus