47:335 335 IN EVANGELIUM IOANNIS 336 intus spiritu suo nos compellat, idque facit nunc eodem momento, nunc diversis temporibus, prout illi visum est. Observa autem quaenam sint illa omnia, quorum doctorem fore spiritum promittit: Suggeret, inquit, vel reducet in memoriam quaecunque dixi. Unde sequitur non fore novarum revelationum architectum. Hoc uno verbo refutare licet quaecunque sub praetextu spiritus in ecclesiam figmenta ab initio hucusque Satan invexit. Mahometes et papa commune habent religionis principium, non contineri in scriptura perfectionem doctrinae, sed quiddam altius revelatum esse a spiritu. Ex eadem lacuna nostro tempore Anabaptistae et Libertini sua deliria hauserunt. Atqui impostor est spiritus, non Christi, qui extraneum aliquod ab evangelio commentum ingerit. Spiritum enim Christus promittit, qui evangelii doctrinam quasi subscriptor confirmet. Quid sit mitti spiritum a patre in Christi nomine, supra exposui. 27. Pacem relinquo vobis. Pacis nomine intelligit prosperum successum, quem sibi mutuo precari solent homines, dum simul conveniunt vel alius ab alio digreditur. Hoc enim valet pacis nomen in lingua hebraica. Alludit ergo ad vulgatum suae gentis morem, ac si diceret: Relinquo jrobis meum Valete. Sed mox subiicit longe pluris esse hanc pacem quam soleat esse inter homines, qui plerumque frigide tantum caeremoniac causa pacem in ore habent, vel si pacem alicui serio precantur, non tamen eam re ipsa dare possunt. Christus autem pacem suam non in nudo et inani voto sitam esse admonet, sed cum effectu coniunctam. Summa est, discedere quidem ipsum corpore, sed pacem eius manere penes discipulos: hoc est, fore eius benedictione semper felices. Ne turbetur cor vestrum. Iterum trepidationem corrigit, quam ex suo discessu conceperant discipuli. Causam trepidandi esse negat, quia corporali tantum eius adspectu careant, vera autem eius praesentia fruantur per spiritum. Hoc praesentiae genere nos quoque contenti esse discamus, nec carni indulgeamus, quae Deum semper externis suis figmentis alligat. 28. Si diligeretis me. Amabant haud dubie Christum discipuli, sed aliter quam decebat. Fuit enim aliquid carnale admixtum, ut ab eo divelli non sustinerent. Quod si spiritualiter eum amassent, nihil magis illis fuisset cordi quam eius ad patrem reditus. Quia pater maior me est. Varie detortus fuit hic locus. Ariani, ut Christum probarent quendam secundarium esse Deum, obiiciebant minorem esse patre. Patres orthodoxi, ut tali calumniae ansam praeciderent, dicebant hoc debere ad naturam humanam referri. Atqui ut impie hoc testimonio abusi sunt Ariani, ita nec recta, nec consentanea fuit pa-