49:334 nobis discendum sit tota vita, et prae quo nihil non pro stercore habendum. 3. Et ego in infirmitate, et in timore, et in tremore multa fui apud vos: 4. et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasoriis humanae sapientiae sermonibus, sed in demonstratione spiritus et potentiae: 5. ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in potentia Dei. 3. Et ego in infirmitate. Pluribus exponit quod iam. ante attigerat, nihil se habuisse in hominum oculis splendidum aut excellens, quo magni fieret. Sic autem concedit adversariis quod quaerebant, ut quae ad extenuandum ministerii illius honorem facere putabant, in summam eius commendationem ipse retorqueat. Minore in pretio habendus videbatur, quod tam abiectus erat ac humilis secundum carnem: ostendit, in eo melius enituisse Dei virtutem, quod nullis humanis adminiculis suffultus tantum potuerit. Respicit autem non solos illos Thrasones, qui, ut acquirerent sibi nomen, ostentationi modo studebant: sed Corinthios, qui obstupescebant ad inanes illorum pompas. Itaque ista commemoratio plurimum habere debuit apud eos efficaciae. Sciebant Paulum nihil secundum carnem attulisse quod eum promoveret, vel quo se insinuaret in hominum gratiam: viderant tamen mirabilem successum, quem Dominus eius praedicationi contulerat: quin etiam praesentem Dei spiritum in eius doctrina quodammodo oculis perspexerant. Quum ergo neglecta eius simplicitate prurirent desiderio nescio cuius sapientiae magis inflatae et politioris, externoque colore, imo adscititio fuco magis quam vivo spiritu caperentur: nonne satis suam ambitionem prodebant? Merito igitur primum suum ingressum reducit illis Paulus in memoriam, ne a Dei virtute, quam semel experti sunt, deficiant. I n f i r m i t a t i s nomine generaliter complectitur hic et aliquoties postea, quidquid opinione derogare alicui favorem et dignitatem potest. T i m o r et t r e m o r effecta sunt huius infirmitatis: quamquam bifariam possumus exponere haec duo nomina: vel quod perpensa magnitudine negotii, quod sustinebat, trepidus, nec sine ingenti sollicitudine in eo versatus sit : vel quod multis periculis circumseptus, in perpetuo timore et anxietate continua fuerit. Utrumque contextui non male quadrat : secundum tamen (meo iudicio) est simplicius. Decet quidem haec modestia servos Domini, ut propriae imbecillitatis conscii, et ex adverso difficultatem simul et excellentiam tanti muneris suspicientes, reverentur et cum timore illud obeant. Nam qui confidenter et praealto spiritu se ingerunt, vel qui secure tanquam oneri pares verbi ministerio funguntur, neque se, neque rem ipsam norunt. Sed quum hic Paulus 24*