32:333 333 PSALMUS CXXX. 334 simul ac oculis nostris spes aliqua proventus occurrit, rogandum esse Deum, in cuius manu est terrae foecunditas, ut benedictionem suam pleno effectu confirmet. Et certe quum tot periculis obnoxii sint terrae fructus, mirum nisi necessitas ipsa nos ad orandum sollicitet. Adde quod non de solis filiis Dei loquitur, qui vere ex eius verbo edocti sunt terram eius gratia esse fertilem : sed complectitur etiam homines profanos, quibus naturaliter ingenita est eadem notitia. Porro si non modo habitabimus in ecclesia Domini, sed studebimus censeri inter legitimos eius cives, intrepide despicere licebit totam hostium nostrorum potentiam, quia etsi floreant ad tempus, sintque conspicui, sunt tamen herbae steriles et maledictae. PSALMUS CXXX. ARG. Sive privatim suo nomine oret propheta, sive ecclesiae totius personam sustineat, malis obrutus ardenti vehementia liberationem flagitat. Et quanquam se iuste castigari agnoscit Dei manu, se tamen et pios omnes ad bene sperandum hortatur, quia Deus suorum sit perpetuus redemptor, et in promptu suppetat ratio qua eos a morte eripiat. Canticum graduum. 1. De profundis clamavi ad te Iehova : 2. Domine audi vocem meam, intentae sint aures tuae ad vocem precationum mearum. 3. Si iniquitates observes Deus, Domine quis consistet? 4. Quia apud te est propitiatio ut timearis. 1. (De profundis.) Notandum est quod se velut ex profundo gurgite vocem emittere dicit propheta, utpote malis obrutus. Quia enim miseriae quarum finis non apparet, desperationem fere secum trahunt, nihil magis difficile quam ex gravi et alta moestitia animos excitare ad precandum. Et mirum est, quum rebus laetis et tranquillis frigeant preces, quia tunc sensus nostros occupat securitas: malis quae acuere nos debebant, magis torpere attonitos. Atqui propheta ex molestiis, cura, periculis, moerore, sub quibus demersus est, precandi fiduciam sumit. Anxietatem vero et studii ardorem exprimit tam voce clamoris, quam repetitione quae habetur secundo versu. Quo magis detestabilis est barbara papistarum inscitia, dum Psalmum hunc in usum alienum trahentes, foede profanant. Quorsum enim demurmurant eum pro mortuis, nisi quod eos fascinavit Satan ut doctrinam apprime utilem suo sacrilegio exstinguerent? Nam ex quo ad mortuas umbras raptus fuit Psalmus, vulgo fere creditum est nullum esse eius usum inter vivos : atque ita mundo periit incomparabilis thesaurus.