9:332 nis. Atque ut duae naturae constituunt unum Christum, quia idem Deus et homo duabus constat naturis: ita tres personae constituunt unicum Deum, quia eius essentia, quae una est et simplex constat tribus personis. Ubi de Christo loquitur scriptura, nunc quae propria sunt humanae naturae, nunc quae in solam deitatem competunt, ei tribuit: saepius vero complectitur utramque naturam, et mediatoris personam describit. Itaque prudenter consideranda sunt elogia, quae nec homini, nec Deo seorsum conveniunt: sed Deo manifestato in carne : qualia fere sunt quae leguntur in Evangelio Ioann, a 3. cap. usque ad 18. Iam quae praedicantur de Christo, specialem interdum respectum habent ad alteram naturam. Sicuti Christi nomen non tantum homini, sed Deo in carne manifestato convenit, unctio tamen proprie ad humanitatem refertur. Mediator Deus et homo, vere est filius Dei secundum utramque naturam ratione unionis, proprie tamen divinitatis respectu, quia sermo est ante saecula ex patrel) genitus. Sermo enim caro factus dicitur, quia carnem induit, ut qui aeternus erat Deus, idem homo quoque mortalis esset: nec solum ut humanitas templum esset deitatis, sed ut naturis duabus in unam personam unitis, ille per quem eramus creati, idem esset et redemptor noster. Omnes loquendi formulas quibus usi sunt veteres excutere, nimis longum foret. Nam et hoc ineffabile mysterium nullis humanis sermonibus proprie et pro dignitate unquam explicabitur: et suum quisque loquendi modum habet, ut in optimo consensu aliter tamen hic loquatur quam ille. Pie et recte senserunt2) Iustinus et Tertullianus, nec utrique propositum fuit docere aliud quam nos fatemur. Sed quia ille non tam erat exercitatus, hic vero posterior aspero ubique et spinoso loquendi genere3) utitur: non mirum est si loquutiones alicubi occurrant cavillis obnoxiae: quarum tamen facilis est excusatio, modo facessat libido rixandi et calumniandi. 1) a patre Edd. 2) censuerunt Edd. 3) modo Edd.