|
32:332
det
relaxationem
miseris:
sicut
Paulus
hanc
rationem
adducit
in
secunda
sua
epistola
ad
Thessalonicenses,
cap.
1,
7.
Atque
hoc
notatu
apprime
dignum
est,
salutem
ecclesiae
necessario
coniunctam
esse
cum
Dei
iustitia.
Prudenter
etiam
propheta
admonet,
ideo
non
praevaluisse
hostes,
quia
Deus
eorum
conatus
abrupit,
nec
passus
est
ultra
progredi
quam
apud
se
decreverat.
5.
Pudefient,
et
vertentur
retrorsum
omnes
qui
oderunt
Sion.
6.
Erunt
sicut
herba
tectorum,
quae
antequam
exeat
arescit:
7.
De
qua
non
implevit
manum
suam
messor,
neque
sinum
suum
manipulos
colligens.
8.
Neque
dixerunt
transeuntes,
Benedictio
Iehovae
super
vos,
benedicimus
vobis
in
nomine
Iehovae.
5.
(Pudefient.)
Sive
haec
precatio
sit,
sive
promissio,
in
futurum
tempus
respicit
propheta.
Et
certe
quum
verba
omnia
sint
futuri
temporis,
aptissime
convenit
sensus
si
ex
praeteritis
colligat
quid
in
finem
usque
sperandum
sit.
Utrovis
modo
accipias,
docet
propheta
non
esse
cur
animum
despondeant
fideles,
ubi
vident
in
sublime
hostes
suos
attolli.
Neque
enim
propter
altiorem
situm
pluris
est
herba
quae
in
tectis
nascitur,
quam
seges
quae
in
humili
fundo
calcatur
pedibus.
Nam
herbae
tectorum
licet
alte
emineant
super
hominum
capita,
primum
sunt
inutiles,
deinde
paulo
post
arescunt.
Alii
verbum
tpty
vertunt
evellatur:
ac
si
dictum
esset,
absque
manu
vel
artificio
hominis
siccari.
Sed
quum
proprie
educi
vel
exire
significet,
intelligit
(meo
iudicio)
propheta,
adeo
non
esse
diuturnum
vigorem,
ut
marcescant
ac
pereant
in
primo
germine:
quia
nulla
subest
radix,
nulla
etiam
terra
quae
succum
vel
humorem
suppeditet
in
alimentum.
Quoties
ergo
nos
terrebit
hostium
splendor,
vel
eminentia,
veniat
nobis
in
memoriam
haec
comparatio,
herbam
in
tectis
nascentem
esse
sublimem,
sed
absque
radice,
ideoque
non
longae
durationis:
sic
istos,
quo
propius
superbiae
suae
altitudine
ad
solem
accedunt,
citius
aestu
consumptum
iri,
quia
radice
carent:
quum
sola
humilitas
vitam
et
vigorem
a
Deo
hauriat
ut
nobis
inspiret.
7.
(De
qua
non
implevit.)
Confirmat
rursus,
quantumvis
exsurgant
impii,
vel
se
efferant,
manere
tamen
in
herba,
quia
neque
unquam
producunt
bonam
frugem,
neque
ad
maturitatem
perveniunt,
sed
mera
apparentia
(ut
loquuntur)
turgent.
Ut
hoc
planum
faciat,
opponit
eos
herbis
frugiferis,
quae
ex
vallibus
et
locis
depressis
alimenta
hominibus
producunt.
Tandem
omnium
odio
vel
contemptu
dignos
esse
dicit,
quum
publicis
votis
benedicantur
segetes.
Caeterum,
quum
doctrinam
hanc
a
communi
vitae
usu
sumpserit
propheta,
monemur,
|