9:331 331 RESPONSUM AD BLANDRATAE QUAESTIONES. 332 sincere et absque fuco vel fallacia credat in Deum patrem, in Dominum Iesum Christum, et in unum spiritum, id sufficere. Sed inde simul elicere licet, fucum facere, qui se in Christum credere profitentur, cuius aeternam deitatem abnegant. Similiter in spiritum, quem non putant Deum esse, si pater sit Deus. Tales enim Dei essentiam discerpere palam est, nec unitatem retinere, quum patris divinitatem asserere nequeant, nisi eam detrahant filio et spiritui sancto. Qui vero fidem orthodoxam odiose calumniantur hoc praetextu, quod speculatio de unica essentia et tribus personis inutilis sit, improbam malitiam produnt : quia non speculamur ultra quam scriptura nos attollit: sed genuinum et simplicem eius sensum reddimus. Nemo enim Christum ex animo agnoscet Deum suum, nisi qui in essentiae unitate diversas personas apprehenderit, nam deorum pluralitas, quam fingunt nonnulli, exsecrabile est delirium. l) Et quibus nimis arguta videtur haec distinctio, monendi sunt, ut attentius quam exitialis sit sua ficta simplicitas expendant. Quia ubi Christum confessi2) fuerint Deum esse, nunquam se ex Satanae laqueis aliter expedient, quam distinctione ista quam fugiunt interposita. Huc spectavit Nicaenum concilium, ubi asseruit Christum esse Deum de Deo. Neque enim duos fabricare voluit deos, sed quamvis a patre distinctus sit filius, verum tamen Deum esse et eundem cum ipso, excepta personae notatione. Sic quum Athanasius et reliqui veteres dixerunt coessentialem patri filium, non aliud senserunt, 3) quam eiusdem esse essentiae, quia unica sit et individua. Qui autem duos numero faciunt deos, nunquam ex hoc absurdo elabi poterunt, quin partibilem faciant essentiam Dei. Ita dixerunt tres coaeternos, et tamen Deum unum aeternum: quia non nisi in Deo uno residet aeternitas, quae tamen tribus personis est eommu- 1) Edd. ut ea deorum pluralitas . . . . sit delirium. 2) professi Edd. 3) censuerunt Edd.