52:331 331 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM I 332 diem et horam praestitimus Deo, ne praestare differat si quid promisit: ideo nimiam festinationem mature cohibet in exspectando Christi adventu. Nam hoc sibi volunt haec verba, Quam suis temporibus repraesentabit beatus, ete. Aequiore enim animo exspectant homines cuius nondum opportunum adesse tempus sciunt. Qui fit ut in sustinendo naturae ordine simus tam patientes, nisi quod nos retinet ista cogitatio, intempestive nos facturos si contra desideriis nostris luctemur? Ita sciamus, Christi revelationi suum esse tempus destinatum quod patienter exspectare nos oporteat. 15. Beatus et solus princeps. Istis elogiis ideo extollit Dei principatum, ne principum huius saeculi fulgor oculos nobis perstringat. Ac praecipue illo tempore necessaria fuit eiusmodi admonitio. Quanta enim tunc fuit regnorum omnium magnitudo et potentia, tantundem Dei maiestas et gloria obscurabantur. Nam quotquot rerum potiebantur, non modo infestissimi erant regni Dei hostes: sed superbe insultabant Deo, sacrumque eius nomen pedibus calcabant. Ac quo maiore fastu despiciebant veram religionem, eo beatiores sibi videbantur. Quis non ex tali rerum facie iudicasset, Deum misere victum et oppressum? Videmus quam insolenter efferatur Cicero adversus Iudaeos propter afflictas eorum fortunas, in oratione pro Flacco.1) Dum ita rebus secundis inflatos esse impios vident boni, interdum exanimantur: quare Paulus, ut ab evanido isto splendore piorum oculos avertat, beatitudinem, principatum et regnum vendicat uni Deo. Solum principem quum vocat, non evertit politicum ordinem, quasi nulli in mundo esse debeant magistratus aut reges: sed eum esse solum significat, qui a seipso regnat ac suapte virtute. Quod etiam ex sequentibus patet, quae vice expositionis addidit, rex regnantium et dominus dominantium. Summa est, omnes mundi potestates summo eius imperio subesse, ab ipso pendere, stare denique et cadere eius nutu. Hoc vero imperium esse incomparabile, quia ad eius gloriam nihil sint reliqua omnia: et quum haec caduca sint et brevi interitura, illud perpetuo duret. 16. Qui solus habet immortalitatem. In hoc incumbit Paulus ut nihil extra Deum felicitatis, nihil dignitatis aut excellentiae, nihil vitae reliquum faciat. Ideo nunc dicit solum Deum esse immortalem, ut sciamus nos cum omnibus creaturis non proprie vivere, sed vitam ab ipso mutuari duntaxat. Hinc sequitur, dum adspiramus ad Deum, fontem vitae immortalis, hanc praesentem vitam pro nihilo ducendam esse. Sed obiicitur, suam humanae animae et angelis esse immortalitatem: ideo hoc non vere de solo Deo praedicari. Respondeo non hic negari *) Vide C. 28.