25:331 331 REDITUS AD HISTORIAM. 332 Genesareth. In effusionibus collis non consentiunt interpretes, quia Asedoth Pisgah quidam volunt nomen proprium esse urbis: malo tamen appellative sumere nomen effusionum, non pro fontibus et rivis, sed pro radice, ubi terra per acclivem descensum quodammodo se effundere videtur. Pisgah unum esse ex verticibus montis Abarim postea videbimus. 18. Praecepique vobis. Ad eos quidem solos dirigitur sermo quibus trans Iordanem dabatur haereditas. Ostendit tamen Moses pactum se interposuisse, ne sua ditione ante fruerentur duae illae tribus cum dimidia, quam belli societate defunctae essent in subigenda terra Chanaan. Dicit ergo se dedisse illis locum, non in quo statim quiescerent, sed in quo deponerent uxores suas, et peculium, donec toti populo tranquilla esset sua statio. EX DEUT. CAP. IV. 41. Tunc separavit Moses tres urbes trans Iordanem ad exortum solis: 42. Ut fugeret illuc homicida qui occidisset proximum suum nesciens '), quem non odisset ab heri ep nudiustertius: ut fugeret ad unam ex urbibus istis, et viveret. 43. Bezer in deserto, in terra planitiei a Rubenitis: Bamoth Galaad a Gaditis, et Golan in Basan a Manasse. Sex urbes (ut alibi visum est) destinaverat Deus in refugium, si quis hominem occiderat, modo suam innocentiam iudicibus probaret. In tribus quas trans Iordanem assignaverat, narrat Moses se fideliter praestitisse quod Deus iusserat. Unde apparet, quamvis non statim omni ex parte satisfieri posset Dei mandato, non tamen exspectasse dum tres aliae urbes accederent: sed quantum ferebat facultas, suo munere fuisse perfunctum. Quo exemplo discamus, etiam ubi ad finem non statim perducere licebit quod aggredi iubet Deus, minime tamen cunctandum esse. Nec vero nos aliud moratur quam mera segnities, nisi Deo iubente mature incipimus quod Deus per alios absolvi ac finiri vult. NUMER. CAP. XXXIII. 1. Istae sunt profectiones filiorum Israel, qui egressi sunt e terra Aegypti, per exercitus suos, per manum Mosis et Aharon. 2. Scripsit autem Moses egressus eorum per profectiones eorum iuxta sermonem 1) In margine: vel, per errorem, vel, per incogitantiam.