9:330 nulla est antithesis quod attinet ad unam deitatem. A d haec patrem rogando, ad filii quoque deitatem preces dirigimus, quamvis medius ipse 1) nobis occurrat. Diversi enim respectus nobis notandi sunt: quia etsi patri quod proprium est, residet in eius persona, nec filio convenit, Deus tamen in sua essentia totus et integer manet, ac proinde haec inter se non pugnant, rogari patrem filii respectu, et Deum in solida (ut ita loquar) essentia: non quia ullo modo sit partibilis, sed quia nihil absurdi est dum concipimus deitatem patri, filio et spiritui communem, si intuitus filii mentes nostras reflectit ad patris personam. Iam etsi mediator est Christus quatenus Deus est in carne manifestatus, ideoque secundum utramque naturam: humanae tamen naturae ratione et2) proprie tribuitur intercedendi officium, idque in subsidium nostrae tarditatis. Unde et Paulus eum nobis advocatum proponens, hominem potius quam Deum vocat (1 Timoth. 2, 5). Et certe ut carnem suam offerens victimam, sacerdotis officio functus est in carne: ita et intercedit pro nobis. Dum invocatur Christus ipse, quod Ananias ab omnibus piis factum esse testatur (Act. 9, 14), et Stephani exemplo (ibid. 7, 59) rite sancteque fieri constat: non homini per se defertur hic honor, neque3) ratione humanitatis: sed aeterno Dei filio, qui ut nobis salutem acquireret carnem nostram induit. Est enim precatio sacrificium, quod sibi uni Deus vendicat. Ideoque ad nudum hominem nihilo magis transferre4) fas est, quam alias divini cultus partes. Atque ita invocatur Christus ut Deus qui ex se ipso autor est omnium bonorum: et Stephanus plena deitatis potentia eum ornat, spiritum suum in eius manus commendans. Quaestio: An aeternus sermo Dei aliquid substantivum sit et essentiale, ambigua est: ac proinde captiosa esse potest. De nomine substantiae, tenendum est non esse proprie essentiam,5) sed hypostasin. Si tamen aliter accipere libeat, facile concedo. Itaque sermo aliquid hypostaticum sonat.6) Sed quum sermo ipse vere sit Deus, essentiam designat. Sic tamen habendum est, sermonem essentialiter esse Deum, et tamen in* hac voce simul esse personae notationem. Persona autem in ipsa essentia subsistit. Ex superioribus colligere promptum est, si quis 1) ipse quoque Edd. 2) In MS. correctoris cuiusdam manus bene emendavit: ei. 3) pro neque libri impressi exhibent sine. 4) illud transferre Edd. 5) substantiam Edd. 6) est aliquid hypostaticum Edd.