7:330 eum, poscentes ut mortui suscitentur in gloriam quam ut peccatorum remissionem consequantur, qualis fuit eius postulatio. Caeterum ubi certam orationis formam concepit Christus, non mortuos complexus est, sed primo loco apostolos suos, deinde omnes qui in se credituri essent. Eodem capite non aliud eiectis suis comprecatur, nisi ut a maligno liberentur, quod ad mortuos nihil spectat, ut alio loco dicetur. Ex eiusmodi apertis orandi formulis potius discendum nobis est pro quibus precatus sit Christus. 2. Eadem est ratio illius intercessionis qua nunc sanctuarium coeli ingressus defungitur. Mors enim eius aeterna est quaedam intercessio [pag. 75] pro peccatorum remissione, resurrectio pro vita aeterna. Ab hac exin ad huiusmodi intercessiones deduci nulla ratio patitur, quum nihil habeant simile. Quin etiam si huic intercessioni certas et definitas petitiones affingamus, ridicule id facimus: quandoquidem per ipsam intelligendum nihil aliud est quam aeterna mortis et resurrectionis Christi virtus. B. Precatio cuius meminit autor epistolae ad Hebraeos ea ipsa est quae ab evangelistis recitatur, nempe haec: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Neque obest quod illic dicitur fuisse exauditus; quo significatur simpliciter, patrem filii sui votis non habuisse clausas aures. Ne quis autem hoc alienum a scriptoris sensu commentum esse causetur, nihil apertius e&t quam istam esse germanam loci sententiam: filius erat non neglectus a patre, oravit ut a morte liberaretur, discere tamen patiendo obedientiam ipsum oportuit. Quod ex Psalmo 16. citatur, non est vice precationis accipiendum. Infirmum enim alioqui fuisset Petri argumentum ex hoc loco ad probandam Christi resurrectionem. Colligit enim id in Davidem competere non potuisse, quando eius cadaver computraisset. Nonne tota eius ratiocinatio eludi poterat, si quis respondisset, Davidem quidem orasse, sed non exorasse? Neque etiam si concedatur, Christum a patre petiisse ut suscitaretur, protinus illud exemplum ad nos derivari potest, quorum [pag. 76] non refert suscitari, nisi impleto Christi regno. Illius autem, qui aliis vitae fiducia esse debebat, necessaria erat subita resurrectio, ut ne corruptione quidem attingeretur. 4. Gemitus ille fidelium, quo in suae redemptionis manifestationem suspirant, videndum est e quo fonte oriatur. Dixerat paulo ante apostolus, ipsas quoque inanimatas creaturas naturali quadam inclinatione ferri in suam perfectionem, quae gloriam regni Dei consequetur. Hinc a minori ducit rationem. Multo igitur magis nobis ingemiscendum, qui spiritus primordiis sumus praediti. Ex ea, inquam, fiducia proficiscitur eiusmodi desiderium.